Latin
commentarius.503.114 to commentarius.503.117
Benedict, Regula commentarius.503.114-117
Unproofread scanNot analysed yet
Benedictus alibi dicit diebus privatis et dominica; ut sicut illic divisit inter privatos dies et dominicam, cum de officiis dixit, ita et in hoc loco intelligitur divisisse, cum dicit ad refectionem quotidianam; ac per hoc in eo quod dicit ad refectionem quotidianam, datur intelligi, ut ad refectionem solemnium dierum aliquid plus et melius esse debeat. »