Latin
commentarius.503.100 to commentarius.503.113
Benedict, Regula commentarius.503.100-113
Unproofread scanNot analysed yet
et ad seram unum pulmentum coctum, quod est jam tertium coctum, sicuti tertiam partem librae panis. Si autem ad nonam fuerit manducandi tempus, jussit dari duo pulmenta cocta, et unum crudum. »Respondeo Hildemarum forte locutum fuisse secundum usum sui monasterii, et ex hoc testimonio saltem haberi non tria ad coenam pulmenta, sed unicum duntaxat concedendum esse. Nec creditu difficile est majores nostros praescriptae a S. Benedicto ciborum mensurae aliquid addidisse, cum hujus rei lucutentum de coenobio Cassinensi testimonium habeamus in epistola Theodemari ad Carolum imperatorem, cujus haec verba: «Beatus Pater noster instituit duo cocta pulmentaria in quotidiana refectione fratribus praeparari, et tertium de leguminibus crudis aqua infusis; nos vero ex institutione majorum tria cocta pulmentaria aliis diebus; quarta et sexta feria duo tantum reficiendis fratribus praeparamus, excepto quod plures ex fratribus nostris pane tantum his dicbus herbisque hortensibus vescuntur; quorum plerique etiam nec vinum bibunt. Die vero dominica et in festivitatibus praecipuis etiam quartum addimus pulmentum, exceptis secunda, quarta et sexta feriis. »Ubi quod quatuor festivis diebus pulmenta ministrata dicuntur, intelligendum est tam pro prandio quam pro coena, ut duo ad prandium duoque ad coenam unicuique praeberentur. Neque enim credibile est faustis illis temporibus octo diebus festis pulmenta uno die concessa fuisse. Caeterum istam opinionem confirmat veterum monachorum praxis, qui non plus edebant solvendo jejunium quam illud servando, contenti hoc casu aut refectionis tempus praevenire ad sextam, aut solitos cibos duas in refectiunculas distribuere. Sunt qui refectionem quotidianam hic intelligunt prout opponitur refectioni dierum solemnium; in quibus, aiunt, meliora et plura debent apponi pulmenta, quam aliis diebus quotidianis: «Alii sunt, inquit Hildemarus, qui quotidianam refectionem intelligunt de diebus privatis, et in solemnibus plus, propter illud quod idem S.