Latin
commentarius.503.83 to commentarius.503.99
Benedict, Regula commentarius.503.83-99
Unproofread scanNot analysed yet
i, cap. 49): «In Quinquagesima, inquit, quia de caetero nec caseum, nec ova comedimus, post vesperas ad coenam de ipsis ovis coctis in pipere habemus generale; quod toto anno amplius non contingit, ut aliquid ea vice habeamus praeter solum panem; et si forte sunt in promptu cruda poma, vel ea quae in ferramento characterato de conspersione farinae tenuissimae fiunt, et ab hominibus Romanae linguae nebulae, a nostratibus appellantur oblatae. »Idem in mss. S. Benigni Divionensis Consuetudinibus cap. 55, et in Ordinario Corbeiensis monasterii etiam clarius continetur; nam quod Udalricus ambigua voce expressit, perspicuis ibidem verbis enuntiatur: «Toto anno non contingit ut quidquam generaliter ad coenam habeamus coctum, praeter panem solum, nisi vel cruda poma, vel ea quae ferro characterato, etc. »Secundo opponi posset capitulum 16 monachorum Sangallensium, statuens, «ut reficiendi fratres unum pulmentum cum potu et horto seu pomis, si sunt, ante se inveniant; post quae et alia dentur quae Regula mandat. »Illa autem alia haud possunt esse nisi secundum pulmentum coctum. Ergo tria ad singulas refectiones concedit sanctus Benedictus. Respondeo capitulum istud intelligendum esse de refectione quae jejunii diebus unica fit ad nonam, ad quam tria quidem pulmenta sanctus Pater indulget, aut certe illos monachos locutos fuisse juxta usum sui monasterii. Tertio opponi posset Hildemari testimonium ad haec verba addatur et tertium sic scribentis: «Hoc autem notandum est, quia in diebus privatis, si non fuerit calor, aut maximus labor, duo debent esse ad sextam pulmentaria cocta et unum crudum, et ad seram tertium loctum, si coenaturi sunt ad aestimationem panis; id est, quia sicut ipse dicit, duas partes librae panis debet monachus manducare ad sextam, et tertiam ad seram, si coenaturus est; ita etiam de pulmentis intelligutur, hoc est duo pulmenta cocta habeat monachus ad sextam, et tertium crudum;