Latin
commentarius.504.215 to commentarius.504.232
Benedict, Regula commentarius.504.215-232
Unproofread scanNot analysed yet
»Et paulo antea: «Si quid ergo illud est, quod potest vel brevius vel facilius explere hanc necessitatem corporis in cibis, id polius el gendum est. Sed et Dominus, ut opinor, hoc ostendit enni esurientes in deserto reficit; quia cum utique posset majore miraculo copiosiores eis cibus parare, nihil horum fecit; sed simplicem eis exhibuit victum; et secundum Joannem quinque panes hordeaceos et pisciculos duos apponit. De potu vero nec mentio quidem ulla fuit: ex quo sine dubio designatur quod omnibus sufficiens esse possit aquae usus et pernecessarius. »Similiter Cassianus (Lib. v, cap. 23): «Igitur est cibos eligendus, non tantum qui concupiscentiae flagrantis aestus temperet minusque succendat, verum etiam qui ad parandum sit facilis, et quem ad comedendum opportuniorem vilioris pretii compendium praestet, quique sit conversationi fratrum usuique communis. »S. Hieronymus Paulinum monachum de instituenda vitae ratione ita instruit (Epist. 13): «Sit vilis et vespertinus cibus, olera ei legumina, interdumque pisciculos pro summis ducas deliciis. Qui Christum desiderat, et illo pane vescitur, non quaerit magnopere de quam pretiosis cibis stercus conficiat. »His concinunt ea quae ad eumdem Paulinum coquum ad praeparandos monachorum cibos aptum mittens, scribit Severus Sulpicius (Spicil. tom. V) in haec verba: «Postquam omnes coquos tuos coquinae tuae renuntiasse cognovi, credo quia dedignarentur officium vilibus praebere pulmentariis: puerulum tibi ex nostra misimus officina, doctum satis pallentem coquere fabam, et ignobiles betas acero et juro condire, vilemque pultem esurientium faucibus inferre monachorum, piperis nescium, laseris ignarum, familiarem cymini, et apprime callidum herbis suave redolentibus clamosum urgere mortarium. Unum habet vitium, quod hortorum omnium civilis est inimicus, ita ut si admissus fuerit, proxima quaeque metet gladio, nec exsaturabitur unquam caede malvarum. »