Latin
commentarius.510.1 to commentarius.510.37
Benedict, Regula commentarius.510.1-37
Unproofread scanNot analysed yet
Denique Evagrius in Monachicis num. 3 (Tom. III Mon. Eccles. Groec.) : «Cibum brevem et nullius pretii, non autem multum ac magna cura egentem cape. Quod si praetextu hospitalitatis de sumptuoso in mentem venerit, eam abjice cogitationem, nec illi adhaereas; per illam quippe insidiatur tibi adversarius, quo te a quiete avertat. »Venio ad veterum monachorum instituta. Regula S. abbatis Isaiae ita habet (Cap. 31): Si habitaveris eum aliquo fratre, et dicit tibi: Coquito; dic: Quid vis? Et si electionem tibi reliquerit, coquito quidquid tibi venerit ad manus. »Regula S. Aureliani ad monachos (Cap. 51): «Carnes in cibo nusquam sumantur, pulli vel cuncta altilia in congregatione non ministrentur; infirmis tantum provideantur et accipere liceat. Pisces vero certis festivitatibus, quando sanctus abbas indulgentiam facere voluerit, tunc procutentur. »Regula sancti Columbani (Cap. 5): «Cibus sit vilis et vespertinus, monachorum satietatem fugiens, et potus ebrietatem, ut et sustineat, et non noceat, olera, legumina, farina aquis mixta, cum parvo panis paximatio, ne venter oneretur, et mens suffocetur. »Et tamen sancti Columbani discipulos aliquando etiam piscibus usos fuisse constat ex Vita sancti Galli cap. 6, saec. ii Benedic. Regula S. Isidori (Cap. 10): «Per omnem autem hebdomadam fratres viles olerum cibos ac pallentia utentur legumina. In diebus vero sanctis interdum cum oleribus levissimarum carnium alimenta. »Et alibi idem S. Isidorus monachorum vitam describens (Lib. ii de Eccles. Offic. ,cap. 15): «Non solum a carnibus et vino abstinent pro sufficientia domandarum libidinum, sed etiam ab omnibus quae ventris et gutturis provocant appetitum. »Regula S. Fructuosi (Cap. 5): «Vivant solis oleribus et leguminibus, raroque pisciculis fluvialibus vel marinis; et hoc ipsum quoties se opportunitas fratrum vel festivitas solemnitatis dederit alicujus, servata in his et similibus causis discretione majoris. »Regula denique Cujusdam ad virgines (Cap.