Latin
commentarius.504.49 to commentarius.504.79
Benedict, Regula commentarius.504.49-79
Unproofread scanNot analysed yet
23. Quam lectionem sequuntur antiquae versiones Gallicae, inter alias vetus ex ms. Conch. ,quae hunc locum ita reddit: en tous les moys de l'an; versio Joannis de Précis cum alia antiqua monasterii S. Remigii Rhemensis: en tout temus; Guidonis Juvenalis: en tout le temps de l'an; Matthiae Lamberti: tous let mois de l'an; altera recentioris auctoris: en tous les mois de l'année. Quam lectionem praefert Menardus, aitque S. Benedictum hic occurrere pravae quorumdam consuetudini. qui ob calores plura fercula in aestate quam in hieme quotidie apponi volebant; quod etiam cavit S. Isidorus hoc statuto (Cap. 10): «In utrisque temporibus refectio mensae tribus erit pulmentis »Vulgaris tamen lectio non videtur omnino spernenda; nam si legamus omnibus mensis, manifestum est S. legislatorem non minus pravae occurrisse quorumdam consuetudini, qui plura aut meliora abbatis aliorumque in dignitate positorum mensis apponi volunt fercula, quam fratrum; id quod expressis verbis prohibet, idem S. Isidorus (Cap. 10): «Abbas citra languoris necessitatem cibos in conspectu pariter cum fratribus sumat; nec aliud quam caeteri, nec cultius quam quae in commune consistunt, praeparari sibi quidquam expetat. . . Aequalia quippe erunt mensarum omnium fercula, similibusque alimentis cuncti reficiendi sum fraters. »Et Regula monastica communis sancti Fructuosi (Cap. 11): «Excepto in adventu fratrum et languoris necessitate, delicatiores cibos non audeant edere abbates, nisi tales quales et fratres. »Concilium Aquisgran. (Can. 25): «Ea quam monachi sui habent mensura sint abbates contenti in manducando, in bibendo, in dormiendo, in vestiendo, in operando, si in aliis utilitatibus non fuerint occupati. »Et Oxoniense anno 1222 (Apud Spelm. ,tom. II Conc. Angl.) : Omnes «in uno refectorio simul edant; nec per se cuilibet, sed communiter omnibus victualia praeparentur. »Huc referri potest optimum Cluniacensis monasterii institutum, quod refert Udalricus in haec verba (Lib.