Latin
commentarius.504.80 to commentarius.504.99
Benedict, Regula commentarius.504.80-99
Unproofread scanNot analysed yet
iii, cap. 18): «Quoties piscium generale datur, statim post sextum, vel si tandiu jejunatur, post nonam totum esse debet dispositum, et ordinatum in seutellis super tabula, quae est mi vestibulo cellarii, ut prior veniens antequam consideat ad squillam, videre possit quod est in singulis scutellis, si est aequale, et ita divisum ut prioribus non veniant majores et meliores partes; multumque in hoc genere personarum acceptio vitatur. »Porro si non licet abbati meliores sibi ac plures quam fratribus cibos habere, multo minus convivia lauta facere; quae prohibet Benedictus papa XII in sua pro monachis Benedictinis Constitutione, his verbis: «Prohibemus insuper ne superiores, abbates, priores, et caeteri quicunque ipsius ordinis seu religionis lautis conviviis et comessationibus occupentur; nec in his sumptus immoderatos et alias excessivos faciant. »Vel etiam omnibus mensis: id est tam secundae quam primae, ut explicat Theobaldus Artaldus, ne forte servitores, lectores, et alii monasterii utilitatibus detenti, qui ad primam mensam cum fratribus accumbere nequiverunt, sub specie majoris laboris, aliquid sibi caeteris amplius indulgendum crederent. Ita Regula S. Pachomii: «Ministri absque his quae in commune fratribus praeparata sunt, nihil aliud comedaut, nec mutatos cibos sibi audeant praeparare; »e capitulum 20 monachorum Sangallensium: «Ut ministri omnes intos forisve in potu et cibo, vestimentis caeterisque necessariis ea mensura qua caeteri fratres vivunt, contenti sint. »Est qui Gallice vertit à chaque repas; quae versio si recipiatur, intelligenda erit de prandio, non autem de coena: «Si enim dicatur omnibus mensis, inquit, Bernardus Cassinensis, oportet suppleri prandii; non enim tot fercula in coena danda. »Vel etiam dicendum terminum universalem omnibus coenam et prandium complecti. Duo pulmentaria cocta.] Totidem concedit Regula Magistri c. 26, Solitariorum c. 43, Cujusdam ad virgines c. 10. At vero S. Caesarius in Regula ad virgines in Recapitulatione c.