Latin
commentarius.510.134 to commentarius.510.161
Benedict, Regula commentarius.510.134-161
Unproofread scanNot analysed yet
Puta le, quaeso, in nachum esse, non medicum; nec de complexione judicandum, sed de professione. Parce, obsecro, primum quidem quieti tuae; parce deinde lohori ministrantium; parce gravamini domus; parce conscientiae; conscientiae dica, non tuae, sed alterius, etc. »Tandem quod ad ciborum condimenta spectat: «Absit procul saecharum, ut Fuliensium monachorum verbis utar (Const. Ful. ,cap. 39), cinnamomum, cariophyllum, piper, et aliae species aromaticae. Nec cu quam nisi forte propter infirmitatem valetudinis indigenti a superiore permitti possit. »Et recte; nam, ut dicebat Guillelmus, abbas Sancti Theoderici (De Vit. sol. ad Frat. de Monte Dei): «De condimentis obsecro, ut comestibiles liant cibi nostri, non etiam concup scibiles vel delectabiles. Sufficit enim concupiscentiae malitia sua; qua cum vix aut nullo modo pertransire possit ad finem explendae necessitatis, nisi per viam quantae cunque delectationis, si coeperit accipere rritamenta abeis qui perpetnum susceperunt bellum adversus ejus oblectamenta, fiunt duo contra unum, et sic periclitatur continentia. »Certe S. P. Benedictus alia non vult ciborum condimenta, quam quae omnibus etiam minus idoneis facile parari possunt; cibos enim a fratribus coqui praescribit; nec ullum a coquinae officio excusat. Propter diversorum infirmitates, ut forte qui ex uno non poterit edere, ex alio reficiatur.] Ne forte in solo pane quis, unicum praeparatum pulmentum fastidiens, reficeret. Sed quid cum solum propter diversorum infirmitates duo pulmenta S. Pater indulgeat, ut qui ex uno edere non potuerit, ex alio reficiatur, unico contentus esse debet monachus, aut ex utroque refici licebit? Respondet Petrus Boherius: «Quamvis bene faciat si a secundo abstineat, et de tali possibili abstinentia teneatur Deo gratias reddere, non credo tamen fratrem peccare, si de ambobus rationabiliter sumat, cum nec Magister hoc tacite hic prohibuerit, vel expresse. »Similiter Hildemarus: «Hoc selendum est, inquit, quia potest ex duobus refici, si valet;