Latin
commentarius.510.162 to commentarius.510.188
Benedict, Regula commentarius.510.162-188
Unproofread scanNot analysed yet
eo quod non est ejus intentio de hoc, ut si potest de ambobus edere pulmentis, ex uno tantum edat. Et quod ita sit, manifestatur ubi dicit. Addatur et tertium; quia nequaquam dixis et addi et tertium, si solummodo voluisset edere de uno quemlibet. »Idem etiam sentit Menardus. Et sane, ut ipse ait, «male consultum esset superfluis impensis, cum duplicatis pulmentariis, dapes quae, verbi gratia, quinquaginta monachis sufficerent, pro centum essent apponendae: maxime cum singulae lances id continere deberent, quod ad unius monachi satietatem sufficeret; quia illi de una tantum edere liceret. »Quibus verbis omnino refutata manet ridicula prorsus et indigna monacho quorumdam opinio, qui existimant quodlibet pulmentum sufficere debere ad congruam cujuslibet monachi refectionem. Ergo duo pulmentaria cocta fratribus omnibus sufficiant.] Recte ex hoc loco Richardus de S. Angelo infert, «quod vicedecani et alii priores non debent habere pura fercula duobus; quia qui omne dicit, nihil excludit seu excipit. »Et si fueris unde poma.] Pomorum nomine intelligit omne fructuum genus, quod ex arboribus aut ex herbis nasci solet; nam «quae nascuntur de arboribus aut de herba, poma dicuntur, »inquit Benardus Cassinensis. Aut nascentia leguminum.] Legumen Gazeo dicitur (In Cass. lib. v, c. 5), «quidquid e terrae satis et siliquos nascitur; »id quod probat ex Varrone lib. i de Re rustica: «Legumina evelluntur e terra, non subsecantur ut fruges; quae quod ita legantur, legumina dicta sunt; »et ex sancto Isidoro, lib. xvii Orig. ,cap. 4: «Legumina a legendo dicta; veteres enim meliora quaeque legebant, sive quod manu legantur neque sectionem requirant. Leguminum plurima sunt genera, ex quibus faba, lens, pisa, faselum, cicer, lupinum, grat ora in usu hominum videntur. »Quid vero per nascentia leguminum hic intelligat S. Pater, docent commentatores.