Latin
commentarius.510.206 to commentarius.510.235
Benedict, Regula commentarius.510.206-235
Unproofread scanNot analysed yet
»Menardus tamen existimat liberum esse coctum aut erudum tertium pulmentum apponere. Caeterum, ut observat hic Hildemarus, S. Benedictus neque aestivo tempore ad nonam, neque hieme ad seram poma concessit; alioquin tres, cum duas duntaxat aestate permittat; duae, cum unicam hieme indulgeat, refectiones fierent. Ex quo conjicere possumus, jam illis temporibus saltem aliquibus in monasteriis irrepsisse consuetudinem fructus ad seram edendi etiam jejunii diebus, et ad nonam aestivo tempore. De hac ad nonam fructuum comestione exstat Theodemari, abb…tis Cassinensis, testimonium in epistola ad Carolum Magnum: «Praeter haec etiam aestatis tempore post nonam, si est a iquid de pomis, et singulas phialas nostris fratribus praebemus. »Quod prohibuisse videtur synodus Aquisgranensis, statuens «ut poma et lactucae, nisi quando alius cibus sumitur, non comedantur. »Panis libra una propensa sufficiat in die.] De pondere hujus librae inter se non consentiunt auctores. Libra est duplex, Romana unciarum duodecim, et mercatoria sexdecim; utraque etiam minor Neapolitana. An vero alterutram adoptaverit S. P. Benedictus non constat. Singulare pro suis discipulis librae pondus instituisse, communis est sententia. Idque persuadent, 1° quod sanctus Pater discipulum suum B. Maurum dirigens in Gallias, cum saero Regulae textu pondus librae panis eidem deferendum secum tradiderit (Faust. in Vita sancti Maur. ,num. 29); quod, si singulare non exstitisset, haud necesse fuisset illud eo deferre, cum simile in Gallia reperiri posset; 2° quod, everso a Longobardis monasterio, Cassinenses Romam au…ugientes S. Regulae textum cum relicta sibi a S. Benedicto panis libra secum detulerint; cujus pondus, r…stanrato postea monasterio, Zacharias papa ibidem restituit (Leo Ostiensis Chron. Cassin. ,lib. i, cap. 2); quae sa…e sollicitudo omnino fuisset inutilis, si R…manam S. Pater libram adoptasset; 3° quod Carolus Magnus, collapsam passim in Galliae monaster…is disc…plinam regularem restituere cupiens, missos Cassinum direxerit, qui institutum a S.