Latin
commentarius.510.38 to commentarius.510.64
Benedict, Regula commentarius.510.38-64
Unproofread scanNot analysed yet
10): «Quotidianis diebus sufficere decernimus duo fercula, exceptis pomorum donis, de leguminibus, vel de oleribus conferta, seu farinae qualibet conspersione. »Ut autem etiam ex nostris aliqua ponamus exempla, discipuli sancti Amarini abbatis «vix panem paximatii ad mensuram cum lympharum potu sumebant. »Idem de primis sancti Benedicti abbatis Anianensis discipulis narrat Ardo in ejus Vita num. 12 (Soec. iv Ben. part. i): «Pellebatur aliquoties eorum esuries lacte deluto a vicinis mulieribus, quoniam ariditate tabuerant corpora eorum, solo viventes pane et aqua. »Sanctus Ansegisus abbas Fontanellensis in constitutione de victu et vestitu suorum monachorum assignat fabas, pisa, mel, caseum, ova, porcos saginatos ad adipem et lardum, insuper in Nativitate Domini et Paschate aucipastas, pullipastas, et pullos. Ad potum vero vinum et siceram. Ad infirmorum curam, mel et pigmenta. »Cluniacenses sua pulmenta quotidie conficiebant unum ex fabis, alterum ex oleribus; quibus adjiciebant pittantiam vel generale ex caseo, ovis; sola dominica et feria quinta ex piscibus; idque si tamen oequo pretio inveniri poterant. Quid vero sit pittantia, quid generale, docet Udalricus bis verbis (Lib. ii, cap. 35, et lib. iii, c. 18): «Generale appellamus quod singulis in singulis datur scutellis. Pittantia quod in una scutella duobus: verbi gratia, aliquando pro pittantia absque scutella unum erudi casei frustum, vel quatuor ova: pro generali ova quinque, caseus nunquam, nisi coctus. »Feria 2, 1 et 6 pittantiam, aliis diebus generale ministrabant. Tegernsenses etiam in Bajoaria monachi raro piscibus vescebantur, ut testatur Gozpertus ejusdem loci saec. x abbas (Tom. IV Anal.) : «In regione, inquit, australi, sicut scitis, habitantes, more monachomut, ut decet, a carnibus abstinentes, captura piscium raro pascimur; quia piscosas aquas minime habemus. »Quid vero de Cisterciensibus? Certe audiendus est hic Guillelmus abbas Sancti Theodetici de Clarevallensibus loquens (Lib.