Latin
commentarius.517.1 to commentarius.517.20
Benedict, Regula commentarius.517.1-20
Unproofread scanNot analysed yet
Primo, quod S. P. Benedictus veteres monachos in multis seculus duces, tum hac in parte satis probabiliter aemulatus est. Porro de illis ita discurrit apud Cassianum abbas Moyses (Collat. 2, cap. 19): «Discutientes continentias diversorum, qui vel solis leguminibus, vel oleribus tantum, vel pomis vitam jugiter exigebant, praeposuere cu…ctis illis refectionem solius panis, cujus aequissimum modum in duobus paximatiis statuerunt, quos parvulos panes vix librae unius pondus habere certissimum est. »Hanc libram fuisse unciarum duodecim colligitur ex paximatiorum pondere, quod sex unciis constitisse patet ex Palladio, qui agens de Paulo Simplice sic habet: «Fert Antonius et imponit mensae quatuor paxamidia sex unciarum, et sibi quidem unum madefecit. »Secundo, S. Benedictus, ubi major est labor, constitutae a se mensurae aliquid superaddi permittit. At vero si tantam panis quantitatem, ut volunt praecitati auctores, quae duobus tribusve hominibus abunde sufficeret, S. Pater dedisset, nihil certe vel edacissimo homini, quantavis fame laboranti, aestu aut operibus attrito, superaddere necesse foret. Tertio, S. Benedictus non plus ad duas refectiones qnam ad unicam, cum jejunium est, panis induget. At qui sexdecim, vel quindecim panis uncias ad unicam refectionem cum duobus fribusve pulmentis homini poenitenti suffic…re negat, hic non tam sedare famem quam ventrem non dicam replere, sed exenterare cupit. Quarto: «Apud Gallias, inquit Petrus Damiani (Opusc. 10. cap. 7), ut specialis viri relatione didicimus, religiosi coenobiorum Patres videntes plerosque fratrum traditam a B. Benedicto mensuram refectionis excedere, nec se posse intra praescriptum regularis diarii limitem cohibere, cautum duxerunt, ut constitutis quibusdam horarum officiis, et alios adhuc psalmos apponerent, quatenus victus remissioris excessum augmento valeant compensare psalmorum. »Quod si de pane intelligatur, tanta non erat libra Benedictina, quae singulis ad refectionem quotidianam sufficere non poterat.