Latin
commentarius.510.262 to commentarius.510.272
Benedict, Regula commentarius.510.262-272
Unproofread scanNot analysed yet
Ex qui observatione intulit libram c…udi panis a synodo assignatam constitisse libra sesquimedia, ut coctus panis constaret libra una Parisino more, quae …pro una libra viginti quinque solidos exigit, et hanc demum esse libram quam sanctus Benedictus propensam appellat. At di…ficultatis nodum non modo attigit, sed etiam solvit dissertator Gallicus de hemina vini et panis libra Benedictina. Is enim in libello suo (Num. 25), anno 1667 Parisiis excuso, atque iterum anno 1688 recuso, ex vetustis Francorum legibus observat, vigesimam partem unciae denarium esse, duodecim vero denarius solidum efficere; adeo ut tres unciae quinque solidos, et duodecim unciae libram vigi…ti sol dorum constituant. Idem aliis argumentis atque auctoritatibus confirmat noster Mabillonius in praefatione ad saec. iv. Et sic libra triginta solidorum sesquilibram Romanam continet, hoc est uncias octodecim; quae post panis coctionem quatuordecim circiter uncias reddit, si panis primarius est; sexdecim, si secundarius. Et hanc esse libram Benedictinam, quam, eo quod unciis aliquot Roma…am superet, sanctus Pater propensam vocat, mihi multa persuadent.