Latin
commentarius.520.40 to commentarius.520.57
Benedict, Regula commentarius.520.40-57
Unproofread scanNot analysed yet
Verumtamen cui commissum est ut illud adimpleat, Dividebatur singulis prout cuique opus erat, necessario singulus qui laborant cognoscere dehet, eorumque ut par est necessitati providere. »Eodem fere modo loquitur Regula SS. Pauli et Stephani cap. l7. Sed quaeritur quis labor major sit intelligendus? Joannes Bertelius abbas Luxemburgensis «majorem laborem vocat quo ita defatigantur corpora, ut inde imbecillitas ad spiritualium perseverantiam sequatur, et quem pro qualitate conditionis et status discreti rerum administratores considerant esse praeter solitum. »Ut, verbi gratia, tempore aestatis cum duros in agris labores habent monachi. Atque ita Theodemarus abbas Cassinensis (In epist. ad Carol. Μag.) ,«cum vero tempus sectionis feni est, inquit, …m potionem ex melle ad horam quartam laborantibus patribus propinamus; »et liber Usuum Cistere. (Cap. 84): Tempore messionis, «unicuique in die libra panis communis et dimidia dari potest, ubi opus fuerit, et distribui singulis prout tempus et locus exegerit. Hoc tempore, exceptis diebus quibus fratres vacant lectioni, unum pulmentum habeant ad prandium, et alterum ad coenam, si fieri potest;» nimirum praeter solitum. Bernardus vero Cassinensis majorem laborem interpretatur «non solum in agris aut operibus aliis, sed etiam in officiis, sicut est in solemnibus diebus, quando fraires officiis solemnibus dicendis consueverunt amplius laborare. »Similiter Boherius et Turrecremata, atque ante hos omnes Hildemarus hunc in locum sic scribens: «In diebus vero solemnibus, vel quando labor factus fuerit, debet dare ad sextam tria pulmentaria cocta, et quartum crudum, prout labor fuerit; ad seram vero unum coctum, sicut ipse dixit, si labor forte factus fuerit major, in arbitrio et potestate erit abbatis, si expediat, aliquid augere.» Et quidem eam fuisse antiquam ordinis consuetudinem, solemnibus diebus ad solitam annonam aliquid superaddere, plurimis potest testimoniis comprobari. Egregium suppeditat Theodemari abbatis epistola ad Carolum Magnum: «B.