Latin
commentarius.524.234 to commentarius.524.252
Benedict, Regula commentarius.524.234-252
Unproofread scanNot analysed yet
quae si non sum vetita ex vi verborum Regulae, non minus sunt prohibita ex vi professionis monasticae, quae vola ilium delicias regum conviviis reliquit. Quartam sententiam tradit Boherius in prima comment. ,ubi sic discurrit: «Nota si vis verum capere intellectum. Magister ponit tres hominum conditiones in hac Regula. …rimi sunt sani, et hi nullis omnino debent vesci carnibus. Secundi sunt deb les et a groti, quibus pro sustentatione naturae solum conceditur esus carnium quadiupedum, ut hic; et intelligo hic debiles, decrepitos, vel procedentibus infirmitatibus debilitatos; aegrotos vero patientes, sed non continue, ut capite, ventre, aut renibus; sicque expone hic omnino, id est secundum veritatem, vel id est non ficte. Tertii vero status infirmi, in quibus simpliciter conceditur pro reparatione naturae esus carnium; unde nedum quadrupedalibus, imo et carnibus bipedalibus quae, sunt magis reparativae et imtritivae, vesci possunt, »Idem docuisse videtur Guido Juvenalis in sua versione Gallica: quanquam ex eudem Guidone, aut ejus correctore monacho Clarevallensi quintam sententiam proferat Hacftenus, qua ceuset (Lib. x, tract. 6, disg. 2) «vegetis ac sanis ounem carnis esum, aegrotis vero quadrupedum tantum interdictum, adeo ut solis volatilibus in mortio vesci fas sit; »carnibus quadrupedum non, nisi ubi sanitati infirmorum conveniunt, concessis, id quod raro contingit. Haec sententia refutatione non indiget. Neque vero simpliciter dicit S. Benedictus a carnibus quadrupedum esse abstinendum, sed omnino, inquit, sive ut in quibusdam codicibus legitur, omnimodo abstineatur comestio. «Quia, infit Bernardus Cassin. ,non debent comedi secundum hanc Regulam frustatim carnes incisae, et hoc est omnino. »Addit Boherius: «Et est contra illos qui carnes capulatas in refectorio comedunt, quas vocant mortarolium, asset entes forsan post hujusu odi tritu aliouem carnium speciem minime remanere, quia, ut dicitur primo Physicorum, in divisione carnis contingit devenire ad carnem minimani;