Latin
commentarius.524.253 to commentarius.524.273
Benedict, Regula commentarius.524.253-273
Unproofread scanNot analysed yet
quae si ultra dividatur, non remanebit species carnis. »Ubi observare obiter Ecet quo tandem homines populerit caeca carnes edendi cupiditas, ut etiam abstinentiam se violare minime crederent, si minutas ante carnes comederent; quasi vero aliter quam minutae saltem dentium ministerio carnes manducari possent. Sed huic morbo remedium afferre conatus est Gregorius papa IX hoc edito statuto (In Constit. pro monac. Benedict.) : «Et sicut interdicimus esus carnium, ita farsaturas de certis carnibus denegamus. »Quod autem hic de carnibus minutis dicitur, idem de adipe asserendum est: «De pinguedine, inquit Hildemarus, scimus quia caro quadrupedum est, manifestum est quia non est manducanda. »Ejus tamen usum monachis indulsit concil. Aquisgran. concedens (In cap. 36), «ut fratres aliquid pinguedinis in victu quotidiano habeant, excepta sexta feria, ut dicbus octo ante Natale Domini, et a Quinquagesima usque ad Pacha. »Quod statutum paulo restrinxere postea Cluniacenses, in Septuagesima adipem cum alleluia sepelientes, quae consuetudo in omnibus passim monasteriis recepta fuit, ut videre est in Concordia Dunstani, in Statutis Lanfranci, in mss. Germaniae Consuetudinibus, et in libro Usuum Beccensium. Imo toto etiam Adventu adipem auferunt Dunstanus, Lanfrancus, et Petrus Venerabilis. At quod sextam feriam ab esu pinguedinis eximunt Patres Aquisgranenses non videntur observasse Cluniacenses, quibus postmodum Petrus Venerabilis jussit (Statut. 10), «ut universi fratres Cluniacenses omni sexta feria praeter Nativitatem Domini, si eadem die occurrerit, ab adipe abstineant. »Hujus indulgentiae causa duplex afferri potest, Prima fuit in compensatione volatilium, quorum usum excepta Nativitate et Resurrectione Domini prorsus sustu…erat. Ita docet additio ad cap. 27, lib. ii, Rabani de Institutione cleric. ,ubi legimus, «sola quadrupedia, non volatilia monachis interdicta. Hoc autem tempore Pii Ludovici sic immutatum esse dicitur, ut in omni eorum pulmento sanguine uti liceat, propter nimiam et aliis damnosam consumptionem volatilium, quam faciebant.