Latin
commentarius.524.274 to commentarius.524.294
Benedict, Regula commentarius.524.274-294
Unproofread scanNot analysed yet
»Altera fuit propter defectum olei, ut discimus ex Ruperto (Lib. iv, in Reg. S. Ben.) ,cum respondens clericis regularibus, hoc nomine se monachis praeferentibus, quod usum adipis sponte abjecissent, ait: «Hoc neque illis augere, neque his minuere altitudinem meriti; Ecclesiae namque Dominus claves regni coelorum in B. Petro tradidit: Ecclesia tantam potestatem habens generali synodo monachis, quoniam olei copiam non haberent, non carnes, sed carnibus cognatum induls…t adipem. »Eo respexisse videtur Grimlaicus in Regula solitariorum statuens (Cap. 45), ut «in his regionibus ubi defuerit oleum, si necessitas exposcerit, adipe utantur interdum. »Quod de carnibus minutis ac de pinguedine, idem de ovis, quae sunt de ipsissima gallinae substantia judicium ferendum est ab iis qui negant volatilia a sancto Benedicto indulta; unde et sanctus Junianus in suo monasterio (In ejus Vita) «pullorum nutrimenta plurima congregavit, quorum. . . . ova sumptibus egentium deservirent, »non monachorum. Et tamen Leo abbas Cavensis ova gallinacea hospitibus exhibuisse perhibetur in lib. iii Dial. sancti Victoris papae, cap. 8. De lacte, butyro, et casco, in quibus major est difficultas, audiendus est Boherius. «Quamvis siquidem in hac parte praedicer rigorosus, et os meum condemnet me, puto plane quod regulari honestate valentes corpore coenobitae uti non possint adipe, lacte, ovis, ac caseo; par enim est, inquit canon Gregorii, ut qui a carne animalium abstinemus, ab omnibus quae sementinam carnis trahunt originem, jejunemus. »Constat tamen veteres monachos, ipsos etiam Cistercienses lacte et caseo frequenter usos fuisse. Et certe, uti observat Hildemarus, «lac…et caseus non est caro, quanquam de carne exeant, eo quod non caro in lac vertitur, sed ipse cibus vertitur in lac Dei dispositione ad filios Christi nutriendum; »Quemadmodum vinum quod de vite exit non est vitis, nec oleum quod de ligno, est lignum;