Latin
commentarius.524.343 to commentarius.524.360
Benedict, Regula commentarius.524.343-360
Unproofread scanNot analysed yet
Qui contra fecerit, in sententiam excommunicationis incidet ipso facto. Et si officialis fuerit, ab officio deponatur, nec deinceps ad aliquod officium promoveatur sine licentia capituli generalis. Monachus vero vel conversus non officialis pro qualibet vice per mensem privatus maneat habitu regulari. Eidem poenae subjaceant moniales, conversi, et capellani earumdem, licet nobis in habitu sint difformes. »Qui abstinentiae a carnibus transgressionem inter leviores culpas recensent, dubito an pro levi et veniali transgressione taliter plecti vellent. Certe Casalini abstinentiae transgressores aut carnes hospit…bus in monasterio apponentes, tot diebus jubent in pane et aqua jejunare, absolutionemque a tali peccato abbati reservant ex mss. Constitut. cap. 56. Taceo poenas divinas, quibus in hujusce statuti infractores supremus rerum Arbiter non semel ultus est. Aliqua hujusm di vindictae exempla offendes apud Joannem monachum in Vita sancti Odonis. At praetermittere nequeo quod de Laudunensi sancti Joannis monasterio scripsit Hermannus monachus (Lib. iii de Mir. S. Mar. Laudun.) ,scilicet quod «nullum quadrupes animal intra murum seu portam abbatiae intrare poterat, quod non statim in rabiem et in insaniam verteretur. Unde etiam si quando rex, vel episcopus, vel alii principes ad ipsam abbatiam veniebant, omnes equos corum extra portam oportebat dimitti, et ipsi pedites ad ecclesiam procedebant. »