Latin
Commentarius
Benedict, Regula commentarius.533
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quaeritur num saltem abbas cum fratribus dispensare possit a carnis abstinentia? Quaestionem solvit Petrus Venerabilis, edito statuto (Statut. 12), «ut exceptis infirmis, et omnino debilibus, carnibus nullus vescatur. »Cujus statuti rationem reddens ait: «Causa hujus instituti fuit ipsa Regulae auctoritas, in qua hoc idem praecipitur, et ne sanus, et integris viribus monachus carnem comedat prohibetur. Insuper etiam quia nulla rationabilis causa mutandi hujus capituli inveniri poterat, sicut in quibusdam aliis ejusdem Regulae olim mutatis capitulis a Patribus inventa est. »Et ad priores custodesque sui ordinis scribens (Lib. vi, epist. 15): «Et ne, inquit, tibi recurrere liceat ad id quod solet, ut dicas et huc capitulum (scilicet Regulae 39) sicut et alia quaedam a sanctis quibusdam Patribus certa ratione mutatum. Respondeo aliter est. Si enim de novitiis suscipiendis, si de opere manuum, si de vestibus et quibusdam aliis similibus a bonis Patribus post sanctum Benedictum mutatum est, non dubia, sed certa et rationabili causa factum est: et causa vel ratio, quia bis a me in duabus epistolis domno abbati Clarevallensi directis studiose descripta est, hic iterare superfluum judico: si adeo studiosus fueris, ibi plene reperies. At hujus capituli praevaricatio qua ratione excusabitur? Qua causa sospes et integris viribus monachus carnibus utens reus non esse monstrabitur? Dic, quaeso, si quid habes, et aliqua vera vel verisimilis ratio est. Carnes tibi si potes vindica. Non habes, non habes, inquam, ut aestimo quid dicas; non habes plane unde perjurii naevum, ne dicam noxam expurges: obviat Regula, contradicit justitia. »Cum ergo frangendae absinentiae a carnibus causa rationabilis afferri nulla queat, manifestum est nec abbatem cum monachis circa esum carnium dispensare posse, nisi forte in certis quibusdam casibus extraordinariis, qui vix intra mille annos semel evenient. Caeterum neudum nobis reperire licuit summorum pontificum bullas monachis Benedictinis ter in hebdemada carnes edendi licentiam facientes; aut si quae sunt, certis quibusdam monasteriis pro causa rationabili, et hoc forte ad tempus, non vero omnibus et pro semper datae fuerunt. Imo non pauca occurrunt conciliorum decreta quibus intermissa in coenobiis a carnibus abstinentia restituatur.