Latin
prologus.1.175 to prologus.1.200
Benedict, Regula prologus.1.175-200
Unproofread scanNot analysed yet
imo quid Deo ipsi optabilius? «Quid enim, inquit S. Augustinus, Dominus quaerit a te, nisi te? Quia in omni creatura terrena nihil melius fecit te, quaerit te a te, quia tu perdideras te. »Sed qua ad ipsum redibimus via? non alia plane ab ea quam hic, sicut alibi S. legislator indicat dicens: Scientes se per hanc obedientiae viam ituros ad Deum, Haec est via. ambulemus in ea; unde Petrus Damiani (Serm. de Exalt. S, Cruc.) : «Depulsus est homo, inquit, ab Illa felici haereditate, exsilium sortitus est pro patria, mortem pro vita, pro gloria ignominiam: si vis ergo ad tuam haered talem reverti, tuam abnega voluntatem. Abnegatio igitur voluntatis haereditatis est recuperatio; …et S. Bernardus (Serm. 64 de divers.) : «H…c est virtus quae animam perfecte Deo subditam, sub umbra alarum ipsius secure facit vivere. »Quod autem non obedientiam simpliciter, sed obed…ent…ae laborem dicit, declarat non adeo facilem, sed multum laboriosam rem esse obedientiam; quod confirmat S. Gregorius papa homil. 32 in Evangelium haec scri…ens: «Fortasse non est laboriosum relinquere sua, sed valde laboriosum est relinquere Semetipsum; minus quippe est abnegare quod ha- …et. valde autem multum abnegare quod est. »Hinc plane v…x illa coelestis: M…lior…es… obedientia quam vi· ctimae (I Reg, xv); quia, inquit, S. Gregorius, «per victimas aliena caro, per obedientiam propria voluntas mactatur. »Sed ne nos tantus labor deterreat, propositum labori praemium intueamur, et facile videbitur omne difficile: promittitur autem reditus ad Deum, ut ad eum per obedientiae laborem redeas, O merces! 0 praemium! A quo per inobedientiae desidiam recesseras,] A Deo recessimus cum per divini mandati praevaricationem in Adam omnes peccavimus, vel cum propriis nos reatibus et inobedientiis principi tenebrarum mancipavimus.