Latin
prologus.1.201 to prologus.1.218
Benedict, Regula prologus.1.201-218
Unproofread scanNot analysed yet
Signanter vero dicit inobedientiae desidiam; quibus verbis docet eos vere desides censendos esse et pigros qui, transgredientes mandata Dei, nec Deo nec propriae laborant saluti; licet enim multi multa operentur, haec nisi ad Deum puro ac sincero mentis affectu referant, non opera, sed operum destructiones rectius existimaveris. Praeclare omnino Guillelmus abbas monasterii S. Theodorici ad Carthusienses monachos scribens (De Vit, solit, ad fratres de Monte Dei, cap, 8): «Otiosum non est vacare Deo, imo negotium negotiorum omnium hoc est; quod quicunque in cella non agit fideliter et ferventer, quodcunque agit, quod propter hoc non agit, scilicet ut Deo serviatur, in eo quod agit, otiatur. »Ad te ergo nunc meus sermo dirigitur, quisquis abrenuntians propriis voluntatibus, Sicut nullus in Ecclesia fidelis admittitur quin prius diabolo, pompis et operibus ejus abrenuntiaverit, ita nec ullum in claustro monachum qui propriis non abrenuntiet voluntatibus, S. P. Benedictus introduci voluit, ut post Hildemarum recte notavit Bernardus Cassinensis. Ex bis ergo liquet quem sibi scopum in Regula S. legislator, quem sibi finem proposuerit, obedientiam scilicet seu propriae voluntatis abnegationem, ut docet imprimis S. Petrus Damiani, cum dicit (Opusc, 13, cap, 6): «Videamus cum scribere incipit (S. Benedictus) quibus verba dirigit, ad quod hominum genus omnem vim secuturae elocutionis intendit; ait enim: Ad te ergo nunc meus sermo dirigitur, etc. »Refert hic integrum Regulae textum, tum subdit: «Quantum ergo ex S. viri Verbis colligere possumus, magis ad discendam obedientiam quam ad peragendam poenitentiam Regulae hujus schola cognoscitur instituta, non ut, sive peccatores, sive justos excludat, vel unum genus hominum respuat, sed quia omnem vini et intentionem ad edocenda obedientiae praecepta constituat. »Et sane cum coenobitarum monachorum fortissimum genus sibi disponendum proposuerit S. Pater, non alium prorsus ab ipso coenobitarum fine intendere debuit;