Latin
prologus.1.219 to prologus.1.249
Benedict, Regula prologus.1.219-249
Unproofread scanNot analysed yet
quis autem ille sit docet apud Cassianum abbas Joannes his verbis (Collat, 19, c. 8); «Finis coenobitae est omnes suas mortificare et crucifigere voluntates; »et Severus Sulpicius (Dial. lib. i, c 5): ·’«Haec illorum prima virtus parere alieno imperio; ». tandem S. Hieronymus de Coenobitis scribens: (Epist. 22): «Prima, inquit, apud eos confoederatio, est obedire majoribus, et quidquid jusserint facere.» Eadem habet Regula S. Posthumio ab angelo tradita n. i, prout exstat in ejus Vita, cap, 8. Hinc vix ullum in tota S. P. Bened cti Regula caput exstat in quo obedientiam aliquo modo non commendet, ut facili negotio demonstrare possemus, nisi id muneris ante nos obiisset vir doctissimus Benedictus Haeftenus in Disquisitionibus monasticis I. ii Catech. monast. ,part. 2, disquisit. 12. Unde etiam Christus Dominus apud S. Brigittam (Revel, lib. iv, c, 127): «Ille, inquit, est monachus Benedicti, qui plus obedit Regulae quam carni. »Ex quibus omnibus liquido pate…, quam apposite ad hunc locum Joannes Trithemius dixerit: «Ante omnia tanquam titulum audientis praemittit abnegationem propriae voluntatis …quia, nihil partis habet in hac Regula, qui adhuc propriis deservit voluntatibus; monachus enim qui non dimisit propr…am voluntatem, non est quod dicitur: imo irritator est Dei: primum namque instrumentum monachi est abdicatio propriae voluntalis, sine quo nullus monachus est. Relinque igitur propriam voluntatem, si vis monachus fieri. »Domino Christo vero regi militaturus.] Ergone milites sumus, aut militia est professio nostra? Ita plane; nam militia est vita hominis super terram, quod potiori jure de monachorum vita affirmaveris, quorum omnis vita in conflictu et tentatione transigitur. Quare Scriptura: Fili, inquit, accedens ad servitutem Dei sta in justitia, et praepara animam tuam ad tentationem; quod usque adeo verum est, ut Petrus Blesensis dixerit (Epist. 134): «Scio quia sine tentationibus vix hora dimidia claustralis vita transigitur.