Latin
prologus.1.297 to prologus.1.316
Benedict, Regula prologus.1.297-316
Unproofread scanNot analysed yet
»Summam vero hominis dignitatem, ut qui natura sumus filii irae, per gratiam fiamus divinae consortes naturae. Utrumque agnoscebat venerabilis Gerardus Clarevallensis monachus et frater S. Bernardi abbatis, qui, ut ipse refert, extremum exhalaturus spiritum, exclamabat (Serm. 26 in Cant. ,n. 11): «Quanta dignatio Dei, Patrem hominum esse! quanta hominum gloria. Dei filios esse et haeredes! nam si filii, et haeredes. »Quod autem, hic dicitur Deus contristari, non sic capiendum quasi immutabilis per naturam, apud quem non est transmutatio, aut vicissitudinis obumbratio, passionibus obnoxius foret: sed quia homines bic alloquitur, humano etiam loquitur modo, et quoniam contristati solent homines a quibus injuriam acceperunt secedere, cosque solitis privare beneficiis, sic cum peccatores deserit Deus, et quas solet effundere subtrahit gratias, tunc contristari dicitur. sicut irasci cum punit. Ita enim ei omni tempore de bonis suis in nobis parendum est.] Parendum, id est serviendum, ei, scilicet Deo, ei quidem de bonis suis, idque omni tempore. De bonis, inquit, suis; quidquid enim boni habemus, ab eo tenemus cujus misericordia sumus: unde et vulgata illa sententia: Cum Deus coronat merita nostra, coronat dona sua; et S. Bernardus (Serm. 23 super Cant.) : «Hominis justitia Dei indulgentia est; »et ex Petro Damiani (Serm. 12): «Dicuntur justitiae Domini opera justorum, unde et ipsi justi appellantur, quia omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est a Patre luminum: quid enim habes, quod non accepisti? »Ergo de bonis et donis Domini serviamus ilii: serviamus de corpore, quod ab eo benigne concessum est, ut membra ejus quae sunt super terram mortificantes, superflua ejus desideria resecantes, carnem spiritui subjicientes, suave Christi jugum et onus ejus leve fortiter subeamus; serviamus ei de anima, quam sola voluntate creavit, ut summas ejus perfectiones jugi meditatione contemplantes, ejus beneficia memoria retinentes, ipsumque sincero atque intimo cordis intuitu comp…ectentes, divinae majestati jugiter inhaereamus;