Latin
prologus.1.317 to prologus.1.329
Benedict, Regula prologus.1.317-329
Unproofread scanNot analysed yet
serviamus ei de praeceptis, de consiliis, de internis illis illustrationibus motionibusque quas animae misericorditer inspirat, ut voluntates ejus fideliter exsequentes, debitum servitutes obsequium exhibeamus. Idque, ut ait S. P. Benedictus, omni tempore, quod Smaragdus et alii communiter post eum interpretes intelligunt sive in prosperis, sive in adversis, hoc est per lotam vitam. In quo redarguas eos qui ad tempus credunt et in tempore tentationis recedunt, qui cum non nihil temporis sub suavi Christi jugo in monasteriis egerint, aut ad officium dignitatemve aliquam assumpti fuerint, tunc secum factum esse putant, nec se ad communia fratrum exercitia astringi, quod cum gravi animi dolore quibusdam in coenobiis videmus. At non sic plane S. Benedictus, non sic sed omni, inquit, tempore de bonis suis in nobis Domino parendum est. Ergo «sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi in sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris, »ut is sit terminus obedientiae qui est vitae, ut cum S. Bernardo loquar. Notanda prorsus hunc in locum Hildemari verba: «Egregia, infit, admonitio est, cum dicitur: Omni tempore, quia ubi dicitur servitus Dei, monetur ea omni tempore esse; nam hominis servitus non potest omni tempore esse, sed per Intervallum temporis. »Ut non solum ut iratus pater non aliquando filios exhaeredet.] Irascitur Deus cum punit, punit vero cum improbos filios pius pater exhaeredat: gravissima prorsus poena, ut qui haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi per adoptionem filiorum effecti sunt, in poenam admissae in patrem offensae, coelesti priventur haereditate. Sed nec ut metuendus Dominus irritatus malis nostris ut nequissimos servos perpetuam tradat ad poenam, qui eum sequi noluerint ad gloriam.] Similiter Deus hic irritatus dicitur, cum nequissimos servos perpetuam tradit ad poenam, non solum propter peccatum, sed propter peccatum ex malitia commissum;