Latin
prologus.1.415 to prologus.1.429
Benedict, Regula prologus.1.415-429
Unproofread scanNot analysed yet
Dum lumen vitae habetis, ne tenebrae mortis vos comprehendant.] Haec verba duplicem possunt sortiri intellectum, mysticum et litteralem. Secundum mysticum sensum lumen vitae est ipsa gratia, per quam verae via vitae nobis innotescit; ve lumen vitae est ipse Christus Dominus, vera lux mundi, vera animae nostrae vita; quod lumen habemus cum per gratiam intus eum in anima possidemus, et per sinceram animi conversationem ejus sectamur vestigia, sicut ipse dicit: Qui sequitur me non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae. Tenebrae autem mortis sum ipsa caecitas cordis, per quam in infelicem peccati foveam mortemque consequenter aeternam miseri cadimus, propter quod et mortis tenebrae nuncupatur; vel tenebrae mortis sunt ipsa mors animae peccatum, sic dictum, quod infelices nos in tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium, expellat, atque a vera luce Christo separet; vel tandem tenebrae mortis sunt diabolus, nam, ut ait S. Augustinus (In psal. xlviii serm. 2), «Mors diabolus est, non quia ipse mors est, sed quia per illum mors. «Dicitur autem tenebrae mortis, quod totus sit tenebrifer, ipsasque inferorum inhabitet tenebras; et ita hoc sens… cum S. P. Benedictus ait: Cu…rite dum lumen vitae habetis, ne tenebrae mortis vos comprehendant, idem est ac si diceret: du… vobis divina suppetit gratia, dum adest Christus habitans in cordibus vstris per Spir…tum sanctum, qui datus est vo…is, currite per bona opera, certam vocationem vestram facientes, ne forte per vestram culpam neglecta gratia subtrahatur, atque a vot is prorsus Christus abscedat, sicque vos cordis caecitas in profundum vitiurum mergat, et diabolus, ipsumque peccatum vos comprehendens, tanquam infideles servos in aeternas ejiciat tenebras, quod Deus avertat. Juxta litteralem vero sensum, lumen vitae est praesens tempus, seu ipsa qua vivimus vita;