Latin
prologus.1.393 to prologus.1.414
Benedict, Regula prologus.1.393-414
Unproofread scanNot analysed yet
Quanta est haec injuria, et quam graviter vindicanda, cum vilissimus vermis clamantem ad se audire dedignatur creatorem universitatis? Quanta vero, et quam ineffabilis divinae dignatio bonitatis, quae quotidie conspicit nos infelices, avertentes aures, obdurantes corda, et nih lominus clamitat ad nos! »Et iterum: Qui habet aures audiendi audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis.] Aures audiendi sum magnum audiendae veritatis, cum sincera illius sectandae voluntate, desiderium. Quid Spiritus, scilicet Spiritus sanctus, dicat Ecclesiis, id est cunctis Christi fidelibus, ex quibus tanquam vivis lapidibus una construitur Ecclesia. Notat porro Rabanus (Super Mat.) quod «quoties haec admonitiuncula, »nempe: Qui habet aures audiendi audiat, «vel in Evangelio, Vel in Apocalypsi Joannis interponitur, mysticum est, quod dicitur, atque ad audiendum discendumque salubre insinuatur. »Et quid dicit? Venite, filii, audite me.] Venite, charitatis nimirum gressibus: «Pedes tui, inquit S. Augustinus (In psal. xxxiii), charitas tua est; duos pedes habeto, noli esse claudus. Qui sunt duo pedes? duo praecepta charitatis, Dei et proximi; his pedibus curre ad Deum, accede ad illum, qui et ut curreres ipse hortatus est. »Timorem Domini docebo vos.] Recte omnino, quia, ut dicit S. Ambrosius (Lib. i in hexam.) ,«qui timet Dominum declinat errorem, ad virtutis semitam vias suas dirigit; nisi enim quis timuerit Deum, non potest renuntiate peccato; »et S. Bernardus (Serm. 54 in Cant.) : «In veritate didici nihil aeque efficax esse ad gratiam promerendam, retinendam, recuperandam, quam si omni tempore coram Deo inveniaris non altum sapere, sed timere. »Currite.] Apposite admodum postquam vocantem nos ad se induxit Spiritum sanctum, monet ut curramus ad eum, qui vocavit nos; neque enim gradu lento, sed velut gigantes ad currendam viam exsultantes ad Deum accedere oportet, ut pote qui omnis morae sit impatiens.