Latin
prologus.19.216 to prologus.19.234
Benedict, Regula prologus.19.216-234
Unproofread scanNot analysed yet
Et iterum ipse dicit: Qui gloriatur in Domino glorietur.] Gloriari in Domino est omnem hom operis gloriam ei attribuere, ut cum Paphnutio abbate apud Cassianum (Collat. iii, c. 15), bona nostra demirantibus, atque inde laude nos efferentibus dicere possimus: «Non liberum arbitrium, sed Dominus solvit compeditos; non nostra virtus, sed Dominus erigit elisos; non lectionis industria, sed Dominus illuminat caecos, quod Graece dicitur κύριος σοφοί τύφλους, id est Dominus sapientes facit caecos; non nostra cautio, sed Dominus custodit advenas; non nostra fortitudo, sed Dominus allevat sive suffulcit omnes qui corruunt, etc. ; »atque ita illud S. Bernardi usurpare licebit (Serm. 13 in Cant.) : «Securus glorior, si teste conscientia de gloria Conditoris nihil mihi usurpo; securus plane, quia jam non contra Dominum, sed in Domino. »Unde et Dominus in Evangelio ait: Qui audit verba mea haec, et facit ea, similabo eum viro sapienti.] Desumpta ex Evangelio Christi Domini verba suo S. Benedictus adaptat proposito, dicens: Unde et Dominus in Evangelio ait: Qui audit verba mea haec, scilicet, qui ingreditur sine macula, etc. ,similabo eum viro sapienti, nimirum Christo, qui est Patris sapientia, qui aedificavit domum suam, de qua Scriptura: Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem; aedificavit, inquam, sibi domum, nempe Ecclesiam, supra petram, id est super seipsum, nam petra erat Christus. Venerunt flumina, flaverunt venti, scilicet persecutionum per tyrannos, per haereticos, per falsos fratres; vel prosperitatum sub principibus Christianis; impegerunt in domum illam, quia non minus prosperitate quam adversitate quatitur Ecclesia; et non cecidit: perseverat enim usque ad consummationem saeculi: fundata enim erat supra petram, scilicet Christum, de quo Apostolus: Fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est. Haec complens Dominus.] Id esi adeo misericorditer suaviterque nos praeveniens, ad vitam invitans, tabernaculi viam demonstrans.