Latin
prologus.19.235 to prologus.19.257
Benedict, Regula prologus.19.235-257
Unproofread scanNot analysed yet
Exspectat quotidie his suis sanctis monitis factis nos respondere debere,] obedientes scilicet monitis, et ea quae suadet impigre exsequentes, ne forte nobis cum propheta exprobret dicens: Vocavi, et non erat qui responderet; locutus sum, et non audierunt, feceruntque malum in oculis meis, et quae nolui elegerunt (Isai. lxvi). Ideo.] Nimirum, ut sanctis Domini monitis respondeamus factis. Nobis propter emendationem malorum hujus dies vitae ad inducias relaxantur.] Et qui hactenus vitiis ac peccatis vitam deturpavimus, in posterum ingrediamur sine macula; qui exhibuimus membra nostra servire iniquitati ad iniquitatem, eadem exhibeamus servire justitiae ad justitiam. Dicente Apostolo: An nescis quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit?] Confirmat Apostoli verbis quod praemiserat: propter emendationem malorum hujus dies vitae ad inducias relaxantur. Nam, ut ait Hildemarus, «quod B. Benedictus vocat inducias, Paulus dixit patientiam; et quod B. Benedictus dixit emendationem, Paulus dicit poenitentiam; et quod dixit relaxantur, Paulus dicit adducit, »Igitur patientia Dei sunt induciae, quas ad emendationem malorum benignissime nobis concedit judex justus, fortis ei patiens; ut enim dicit S. Caesarius (Serm. 29 in append. S. August.) ,«Quando nos prolixis temporibus peccavimus, et nihil mali a Domino sustinemus, patientia est, non negligentia; non ille perdidit potentiam, sed nos ad poenitentiam reservavit. »Tanta provocati benignitate festi emus agere poenitentiam, alioquin quid in extremo positi judicio respondebimus Deo si neglexerimus? «Non est, inquit. S. Augustinus (Serm. 22 de Script.) ,quod in fine dicatur Domino: Non me permisisti bene vivere, aut dilationem correctionis non mihi dedisti, aut non ostendisti quid appeterem, quid vitarem: videte quia tacet, videte quia differt, videte quia blanditur, hortatur, minatur.» Nam pius Dominus ait: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur, et vivat;] sive, ut ait Petrus apostolus: Patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad poenitentiam reverti;