Latin
prologus.19.258 to prologus.19.278
Benedict, Regula prologus.19.258-278
Unproofread scanNot analysed yet
et Paulus: Deus vult omnes homines salvos facere; et item ipse Dominus per Prophetam: In quacunque die ingemuerit peccator, omnium iniquitatum ejus non recordabor. Cum ergo interrogassemus Dominum, fratres, de habitatore tabernaculi ejus;] nimirum cum propheta dicentes: Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? Audivimus habitandi praeceptum.] Id est, quid illud habitare cupientibus praecipiatur, cum post interrogationem responsum est: Qui ingreditur sine macula, etc. Sed si compleamus habitatoris officium, erimus haeredes regni coelorum.] Habitatoris officium potest duobus modis intelligi: 1° pro officio jam inhabitantium, quorum est Deo jugiter adhaerere, illum laudare, benedicere, amare; 2° pro officio nondum quidem inhabitantium, sed tamen habitare ardenter desiderantium, quorum est ingredi sine macula, operari justitiam, etc. ; atque ita si compleamus habitatoris officium, erimus haeredes regni coelorum; si secus, minime: unde egregie S. Basilius (In prooemio ad Reg. fus.) : «Nos vero id quidem de nobis dicimus, quod regnum coelorum exspectamus, ea vero non curamus unde illud acquiritur. . . . . Sed quis cum sationis tempore domi desederit, aut dormierit, tempore messis sinum suum manipulis implevit? Quis vitem vindemiavit quam non plantavit? Eorum sunt fructus quorum sunt et labores; bonores et coronae eorum sunt qui certando vicerunt: quis coronabit eum qui ne aggressus est quidem adversarium? »Ergo,] ut haeredes regni coelorum simus. Praeparanda sunt corda et corpora nostra.] Scilicet corda per bonam voluntatem, corpora per sanctam exercitationem, ut exponit Bernardus Cassinensis; vel, corda ad bene et humiliter intelligenda, corpora videlicet cum patientia toleranda, ut habet Richardus de S. Angelo. Vel corda propter Deum, qui corda scrutatur; corpora propter homines, ut aedificentur, et sic provideamus bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus, ut colligitur ex Hildemaro. Vel denique corda et corpora, ut totos nos Deo consecremus, qui totum se nobis consecravit, totus siquidem mihi datus, totus in meos usus expensus est, inquit S.