Latin
prologus.28.116 to prologus.28.140
Benedict, Regula prologus.28.116-140
Unproofread scanNot analysed yet
fallaces divitias, et honores perniciosos, et damnabiles delicias conculcare? Quid, quaeso, tranquillius quam suam animam sic stabilire, ut nullis motibus carnalis concupiscentiae agitetur, carnem rore pudicitiae tepescentem compellat ancillari, ut eam ad exercitium militiae spiritalis promptissimam habeat adjutricem? etc. »Sed aliquas hic inserere rationes juvat, cur S. Benedictus nihil asperum aut grave in Regula constituturum se asserat. Prima est, quia tot ac tantis internis animum obsequentis sibi Deus replet delectationibus, ut nihil sit durum quod non emolliant, nihil amarum quod in dulcedinem non convertant, unde et si sit Regula jugum, plane computrescit jugum a facie olei, ut cum propheta loquar, olei utique exsultationis et laetitiae, qua fidelem Deus recreat animam. Secunda est, quod non servis, sed filiis datur, qui non formidine, sed dilectione aguntur; qui Christo nihil sibi carius aliquid existimant; porro ubi dilectio, nulla vitae asperitas. «Hac postquam imbutus fueris, scribebat olim ad Gislebertum eremitam Petrus Venerabilis (Lib. i, ep. 20), erit tibi cella tua toto mundo latior, jejunium refectio, vigiliae somnus, opus otium, labor requies; »et Guillelmus abbas S. Theodorici ad fratres de Monte Dei (Cap. 8, n. 23): «Panis furfureus, et simplex aqua, et olera, et legumina simplicia, nequaquam res delectabiles sunt; sed in amore Christi et desiderio internae delectationis, ventri bene morigerato gratanter ex his satisfacere posse valde delectabile est. »Denique S. Bernardus (Serm. 83 in Cant.) : «Ubi amor est, labor non est, sed sapor. »Tertia est, quod etiam servis timore confictis, salutem et vitam aeternam vere desiderantibus, novissimaque hominis serio meditantibus, vel amarissima dulcia evadunt; atque mitigari posse monasticae vitae asperitatem docebat olim S. Bernardus nepotem suum Robertum, ad eum sic scribens (Epist. 1): «Vigilias times, et jejunia, manuumque laborem; sed haec levia sunt meditanti poenae perpetuas: recordatio deinde tenebrarum exteriorum facit non horrere solitudinem.