Latin
prologus.28.91 to prologus.28.115
Benedict, Regula prologus.28.91-115
Unproofread scanNot analysed yet
et interrogatus apud Cassianum Joannes abbas, cur, relicta anachoresi, coenobitarem instituta esset amplexus, respondit, «velut imparem se anachoreticae disciplinae, et sublimitate tantae perfectionis indignum ad juniorum scholas revertisse, si tamen vel ipsorum instituta secundum professionis meritum posset implere. »Porro haec schola dicitur dominici schola servitii, quia tota est in ediscendo supremae majestati debito obsequio, unde et discipulos alloquens ait: Sub uno Domino aequalem servitutis militiam bajulamus. In qua institutione nihil asperum, nihilque grave nos constituturos speramus.] Hic aliquem audire mihi videor S. P. Benedictum ita adorientem: Siccine, sancte Pater, nihil asperum, nihilque grave vocas, corpus castigare, delicias non amplecti, jejunium amare, voluntatem propriam odire, usque ad impossibilia obedire? Ubi est quod capite 58 de disciplina suscipiendorum fratrum dicturus es: Probetur in omni patientia; et: Praedicentur eis omnia dura et aspera? et quae conventio inter, nihil asperum nos constituturos speramus. et praedicentur eis, non aliqua aut multa, sed omnia dura et aspera? Sed et nunquid jugum tuam appellas Regulam? Cui S. Pater responderet: Est plane Regula quam propono jugum, sed Christi, quod ipse pronuntiat et leve et suave, quod, ut ait S. Caesarius (In append. S. Aug. serm. 28), levare consuevit, non premere, et magis nos portat quam portetur a nobis. De quo et S. Bernardus (Epist. 72): «Num vere leve est, quod portantem non gravat, sed levat? Quid eo levius onere quod non solum non onerat, sed et portat omnem cui portandum imponetur? »Et revera ut hic cum S. Bernardo seu quovis alio loquar (Tract. de Charit. ,c. 12): «Quid suavius homini, quid jucundius, quam mundum contemnere, et se reputare saeculo celsiorem, atque in bonae conscientiae vertice consistentem, et mundum habere sub pedibus, nihil in eo videre, quod appetat,. . .