Latin
prologus.28.248 to prologus.28.270
Benedict, Regula prologus.28.248-270
Unproofread scanNot analysed yet
»Ad hujusmodi crudelitatem nos etiam hortatur propheta cum dicit: Obliviscere populum tuum et domum patris tui, et concupiscet Rex decorem tuum; ad quod attendens S. Hieronymus exclamat (Epist. 10, ad Furiam): «Grande praemium parentis obliti: Et concupiscet Rex decorem tuum. »Processu vero conversationis, et fidei, dilatato corde, inenarrabili dilectionis dulcedine curritur via mandatorum Dei,] juxta illud Spiritus sancti in Proverbiis (Cap. iv): Ducam te per semitas aequitatis, quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et curreus non habebis offendiculum; et Ecclesiastici vi: In …pere ipsius (sapientiae) exiguum laborabis, et cito edes de generationibus illius; et apud Apostolum: Omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non este gaudii, sed moeroris; postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddet justitias (Heb. xii). Sed lubet hic sancti Benedicti textum excutere: Processu, inquit, conversationis et fidei. Hac verba duplicem sensum sortiri possunt: nam primo processu conversationis ita potest intelligi, ac si diceretur, successu temporis, usu ac exercitio, bonaque regularis observantiae consuetud ne facilia reperies quae difficilia, latissima quae prius videbatur angusta. «Nuditatem pedum, inquit Petrus Damiani (Opusc. 15, cap. 21), et exiguitatem vestium, lecti duritiam, ciborum asperitatem, aquae potum, et caetera hujusmodi incipientes quidem non sine quadam formidine perhorrescimus; perseverantes autem, et longanimiter insistentes, faciliora et tolerabiliora deputamus: asperitatem quippe frequentia mitigat, rigorem consuetudo commendat. »Et Petrus Blesensis ad Alexandrum novitium scribens (Epist. 137): «Non te deterreant conversationis primitiae, novum obedientiae jugum, inconsuetus ordinis rigor, et austeritas disciplinae: quidquid asperum nunc videtur, obedientia sibi convertet ad lucrum; quae nunc amariora sunt, usu mediante dulcescent; his enim qui de tenebris progrediuntur ad lumen lux imprimis molesta est, donec oculi lumini assuescant. »Eadem ratione Robertum nepotem excitabat S. Bernardus (Epist. 1): «Subito procedenti de umbra ad solem, de otio ad laborem, grave cernitur omne quod incipit;