Latin
prologus.28.271 to prologus.28.286
Benedict, Regula prologus.28.271-286
Unproofread scanNot analysed yet
sed postquam ab his dissuescere, et ad illa paulisper assuescere coeperit, usus tollit difficultatem, invenitque facile esse quod impossibile ante putavit. Solent etiam fortissimi milites audita buccina ante congressum trepidare; at ubi ad praelium ventum fuerit, spes victoriae, timor ne vincantur intrepidos reddit. »Denique idem docet Glossa Ordinaria cum moraliter explicans Elisaei miraculum quo per modicam farinulae immissionem amarum ex coloquintide pulmentum dulcorasse dicitur, «Per hoc, inquit, significatur quod hominibus delicate nutritis in saeculo vita religiosa videtur amara in principio; sed sicut pulmentum per immissionem farinae factum fuit sapidum, sic per Dei gratiam et bonam assuefactionem vita religiosa, quae prius dura videbatur, non solum portabitur, sed etiam suavis efficitur. »Unde et S. Bernardus ad Hugonem novitium scribens ait (Epist. 351): «Non aetatem teneram ordinis asperitas terreat; memento quod asperior carduus pannum facit leviorem, conversatio conscientiam, aderit Christi suavitas, et prophetae farinula pulmentum incomestibile condietur. »Altero sensu processu conversationis, id est virtutis, sive cum nonnihil in virtute profeceris: atque ita exponit Smaragdus: «Processu, inquit, dicit conversationis augmentum virtutum, et profectum animae, in quibus monachus quotidie augmentari debet, et crescere. »Et quidem recte, neque enim solus exercitiorum regularium usus, virtute deficiente, tollet religionis difficultatem, quam potius augebit languor et tepiditas. Processu ergo virtutis nihil difficultatis senties, levia videbuntur omnia, cunctasque cacodaemonum artes dissipabis, qui et timidi longe fugient a te, ut egregia hac similitudine docet S. Bernardus (Serm. 60 in Cant.) : «Aiunt florescentibus vineis omne reptile venenatum cedere loco, nec ullatenus novorum ferre odorem florum: quod volo attendant novitii nostri, et fiducialiter agant, cogitantes qualem spiritum acceperunt, cujus primitias daemones non sustinent. »Hae nimirum primitiae sunt virtutum flores, quos in novitio perhorrescit ac refugit hostis antiquus. Dilatato corde.] Id est cum ipsa delectabit justitia: nam, ut ait S.