Latin
prologus.28.287 to prologus.28.307
Benedict, Regula prologus.28.287-307
Unproofread scanNot analysed yet
Augustinus (In psal. cxviii), cordis dilatatio est justitiae delectatio. Dilatatur autem hoc modo cor monachi, cum Deo totus adhaerens, unus fit cum eo spiritus, et habitantem in se per gratiam possidet Creatorem. Quidni enim dilataretur, quem Deus magnus, infinitus, immensus inhabitat? Inenarrabili dilectionis dulcedine. Dilectionis, ait, dulcedine, quia, ubi amor est, ibi non labor, sed sapor est, ut loquitur S. Bernardus; et quidem inenarrabili, quod eam liceat experiri, sed a nullo possit exprimi: hac dulcedine recreatus propheta totus in stupore psallebat: Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te! Hac dulcedine, «hoc musto inflammantur, et hoc praeclaro poculo quotidie inebriantur etiam corda fidelium et animae convertentium, dicebat olim S. Augustinus (In append. Serm. S. August. serm. 182), seu quivis alius; quod frequenter fieri videmus, quando pro desiderio salutis suae parentes et patriam fugiunt, exeunt nullo compellente de terra et cognatione sua, et mortui huic mundo alios spiritaliter animarum inquirunt parentes, et liberi sub jugo veniunt, et paulo ante elati atque sublimes humilia affectant, superba fastidiunt, et cupiunt esse quod ante despexerant, et odisse incipiunt quod fuerant: praesentium hospites, futurorum appetitores, aeternam illam patriam contempta temporalium falsitate suspirant. Hoc itaque musto spiritales animae inebriatae et penitus commutatae abstinentiam deliciis, vigilias dulcibus somnis, paupertatem divitiis anteponunt, arduum contra vitia laborem jocundissimam computant voluptatem, dulcescunt eis vilia, et quae prius fuerant pretiosa vilescunt, diligunt inimicos, et benefaciunt his qui se oderunt, non convincuntur indignantibus, non irritantur opprobriis, non franguntur injuriis; prorsus horum nihil sentiunt propter fervorem. Spiritus sancti. »Tanta est amoris divini suavitas, vis, potentia, ex qua etiam sequitur. Ut ab ipsius magisterio nunquam discedentes, in ejus doctrina usque ad mortem in monasterio perseverantes.] Quia nihil prodest bene incoepisse, nisi in bono ad mortem usque perseveremus: unde apud Cassianum Pinufius abbas juvenem quem in monasterio susceperat instituens, ait (Lib.