Latin
1.80
Berengar, Berengarii Scholastici Apologeticus 1.80
Not analysed yet
Beatus etiam Hieronymus in libro contra Jovinianum De nuptiis quaedam disserit. Et praecipue illo loco, ubi sententiam Apostoli inducit, quae in hunc modum se habet: Bonum est mulierem non tangere [I Cor. VII]. Cui Hieronymus subjungit: 'Si bonum est mulierem non tangere, malum est ergo tangere. Nihil enim bono contradictorium est praeter malum.' Argumentum hoc scit esse frivolum, quisquis disputandi disciplina se profitetur imbutum. Nam similiter bonum est carnem non comedere, et vinum non bibere; nec ideo sequitur quod sit malum carnem comedere et vinum bibere. Quod quidam asserentes inter haereticos recepti sunt. Sed tamen paulisper concedatur, ut malum sit, juxta Hieronymum, mulierem tangere. Ex quo quanta sequatur absurditas, nexus ipse rationis ostendit. Nam si malum est mulierem tangere, malum est cum muliere coire. Neque enim potest fieri ut bonus sit coitus si malus est tactus. Et si malum est cum muliere coire, malum agit quisquis cum muliere coit. Peccant ergo conjugati legitime utendo coitu conjugali. Nam etiam coeundo mulierem tangunt. Igitur ut male non agant mariti, feriabuntur ab uxoribus. Aut, si necesse erit coire, ita coeant ut mulierem non tangant. Sed hoc impossibile est fieri. Sequitur ergo conjugalis boni naufragium, quod ad remedium mortalis luxuriae superna industria praeparavit. Nam si conjugium coitum non excusat, eant mariti, certatim agant poenitentiam, eo quod cum uxoribus suis aliquando coierunt. Alias in eodem libro Hieronymus inhumanius de nuptiis disputat super illum Apostoli locum: Melius est nubere quam uri [ibid.] . Sed si bonum est nubere, quare malo comparatur? Nemo enim ratione malum bono comparat. Uri certe malum est, et nubere mali hujus respectu bonum est. Quod autem respectu mali bonum sit, simpliciter bonum non est. Ex his Hieronymi verbis distincte colligimus nuptias non esse absolute bonas. Perit igitur nuptiale bonum. Nam nuptiale bonum secundum Hieronymum non est bonum, nisi quia uri est majus malum quam ipsum. Multos fideles viros, inter quos et Pamachium senatorem, scandalizavit haec effera austeraque disputatio, doloremque suum scriptis super hoc epistolis eidem Hieronymo testati sunt. Quod si Petrus tam crudeliter contra nuptias declamasset, profecto Bernardus in ejus exitium conjugatorum cohortes armasset.