Latin
1.26 to 1.27
Bernard of Clairvaux, S. Bernardus Claraevallensis Liber ad Milites Templi de Laude Novae Militae (a.d. Mcxxix) 1.26-27
Not analysed yet
CAPUT VII. De Nazareth. 13. Cernitur et Nazareth, quae interpretatur flos, in qua is qui natus in Bethlehem erat, tanquam fructus in flore coalescens, nutritus est Deus infans: ut floris odor fructus saporem praecederet, ac de naribus Prophetarum, faucibus se Apostolorum liquor sanctus infunderet; Judaeisque tenui odore contentis, gustu solido reficeret Christianos. Senserat tamen hunc florem Nathanael, quod super omnia aromata suave redoleret. Unde et aiebat: A Nazareth potest aliquid boni esse? Sed nequaquam sola contentus fragrantia, respondentem sibi, Veni et vide (Joan. I, 46), Philippum secutus est. Imo vero mirae illius suavitatis admodum respersione delectatus, haustuque boni odoris factus saporis a vidior, odore ipso duce, ad fructum usque sine mora pervenire curavit, cupiens plenius experiri quod tenuiter praesenserat, praesensque degustare quod odoraverat absens. Videamus et de olfactu Isaac, ne forte aliquid, quod pertineat ad haec ipsa quae in manibus sunt, portenderit. Loquitur de illo Scriptura sic: Statimque ut sensit vestimentorum ejus fragrantiam (haud dubium quin Jacob), Ecce, inquit, odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus (Gen. XXVII, 27). Vestimenti fragrantiam sensit, sed vestiti praesentiam non agnovit: soloque vestis, tanquam floris odore, forinsecus delectatus, quasi fructus interioris dulcedinem non gustavit, dum et electi filii simul et sacramenti fraudatus cognitione remansit. Quo spectat hoc? Vestimentum profecto spiritus, littera est et caro Verbi. Sed ne nunc quidem Judaeus in carne Verbum, in homine scit deitatem; nec sub tegmine litterae sensum pervidet spiritualem: forisque palpans haedi pellem, quae similitudinem majoris, hoc est primi et antiqui peccatoris, expresserat, ad nudam non pervenit veritatem. Non sane in carne peccati, sed in similitudine carnis peccati, qui peccatum non facere, sed tollere veniebat, apparuit, ea scilicet de causa quam ipse non tacuit, ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant (Joan. IX, 39). Hac ergo similitudine deceptus Propheta, caecus hodieque, quem nescit benedicit, dum quem lectitat in libris, ignorat et in miraculis: et quem propriis attrectat manibus, ligando, flagellando, colaphizando, minine tamen vel resurgentem [al. resurgendo] intelligit. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor. II, 8). Percurramus succincto sermone et caetera loca sancta, et si non omnia, saltem aliqua: quoniam quae admirari per singular non sufficimus, libet vel insigniora, et ipsa breviter recordari.