Latin
1.28 to 1.30
Bernard of Clairvaux, S. Bernardus Claraevallensis Liber ad Milites Templi de Laude Novae Militae (a.d. Mcxxix) 1.28-30
Not analysed yet
CAPUT VIII. De monte Oliveti et valle Josaphat. 14. Ascenditur in montem Oliveti, descenditur in vallem Josaphat: ut sic divitias divinae misericordiae cogites, quatenus horrorem judicii nequaquam dissimules; quia etsi in multis miserationibus suis multus est ad ignoscendum, judicia tamen ejus nihilominus abyssus multa, quibus agnoscitur valde omnino terribilis super filios hominum. David denique qui montem Oliveti demonstrat, dicens, Homines et jumenta salvabis, Domine, quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus; etiam judicii vallem in eodem psalmo commemorat, dicens. Non veniat mihi, inquiens, pes superbiae, et manus peccatoris non moveat me (Psal. XXXV, 7, 12). Cujus et praecipitium se omnino perhorrescere fatetur, cum in alio psalmo ita loquitur, orans: Confige timore tuo carnes meas, a judiciis enim tuis timui (Psal. CXVIII, 120). Superbus in hanc vallem corruit, et conquassatur: humilis descendit, et minime periclitatur. Superbus excusat peccatum suum: humilis accusat, sciens quia Deus non bis judicat in idipsum; et quod si nosmetipsos judicaverimus, non utique judicabimur (I Cor. XI, 31). 15. Porro superbus non attendens quam horrendum sit incidere in manus Dei viventis, facile prorumpit in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis. Magna revera malitia, tui te non misereri, et solum post peccatum remedium confessionis a te ipso repellere, ignemque in sinu tuo involvere potius, quam excutere, nec praebere autem consilio Sapientis qui ait: Miserere animae tuae placens Deo (Eccli. XXX, 24). Proinde qui sibi nequam, cui bonus? Nunc judicium est mundi, nunc princeps hujus mundi ejicietur foras (Joan. 12, 31), hoc est de corde tuo, si te tamen humiliando ipse dijudicas. Erit judicium coeli, quando ipsum vocabitur coelum desursum, et terra discernere populum suum (Psal. XLIX, 4): in quo sane timendum, ne projiciaris tu cum ipso et angelis ejus, si tamen inventus fueris injudicatus. Alioquin spiritualis homo, qui omnia dijudicat, ipse a nemine judicabitur (I Cor. II, 15). Propter hoc ergo judicium incipit a domo Dei, ut suos, quos novit judex, cum venerit inveniat judicatos: et jam nil de eis habeat judicare, quando videlicet judicandi sunt hi qui in labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellantur (Psal. LXXII, 5).