Latin
Lines 1.1037-1.1074
Bernard of Cluny, Liber Primus 1.1037-1074
Not analysed yet
Actio lubrica fit modo publica, de medio fit.
Roma, prior tua gloria mortua, Rex tibi defit.
His praeeuntibus, immo sequentibus ordine signis,
Imminet impius ille, vel illius horror et ignis.
Suntque patentia signa, minantia, signa furoris,
Prorsus ut ultima iam fore proxima tempora noris.
Flammivomus, niger, hispidus, aliger est draco visus
Nuper in aere Nil ego dicere nunc paro risus
Claruit omnibus hic equitantibus atque colonis.
Fugit, inhorruit, et fuga terruit illa draconis.
Pestis et horrida transiit oppida transque volavit;
Et loca plurima, fert ita maxima fama, meavit.
In geminum caput egrediens apud Anglica rura,
Femina prodiit ipsaque finiit in duo crura.
Crura quidem duo, sed sibi bis duo brachia stabant.
Hanc duo pectora, quatuor ubera mirificabant.
Vos volo credere me rata dicere, scribere verum.
Par erat actio, par via, sessio, par mulierum.
Ex mulieribus, immo sororibus, O stupor, istis,
Altera transiit atque superfuit altera tristis.
Post breve denique pars ruit utraque morte soluta,
Utraque pars ruit, hanc obitu fuit illa secuta.
Vir magus actibus in regionibus ivit Iberis,
(Quae noto versibus, haec ego testibus assero veris)
Is sine semine, simplice virgine se fore natum;
(Proh furor!) edidit, et sibi credidit area fratrum.
Dixit ad ultima vipera pessima se fore Christum;
Hoc prope praedicat esse vel indicat Antichristum.
Non minor artibus in regionibus est orientis
Notus et editus ipseque perditus ordine mentis.
Dixit et impius hic quia maximus esset Helias;
Hinc fore proxima certior ultima tempora scias.
Gens temeraria, dum licet, impia facta fleamus.
Ille minaciter advenit arbiter expaveamus.
Nemo capescere ius, mala plangere nemo relinquat;
Gaudia flentibus, irreverentibus ira propinquat.
Iam tuba septima, plaga novissima, lux pia, dira,
Intonat, ingruit, emicat, irruit et venit ira.