Latin
Lines 1.997-1.1036
Bernard of Cluny, Liber Primus 1.997-1036
Not analysed yet
Terra locis tremit, Eumenidum fremit umbra proterva;
Bellica currere fertur in aere visa caterva.
Agmina mortua currere conflua visa feruntur.
Signa gravissima monstraque plurima conspiciuntur.
Gratia corruit, ordo refriguit, undat iniquum,
Quisque dolo studet; esse probum pudet, esse pudicum.
Ius premitur cruce, grex grege, dux duce rexque regente,
Agmen et agmine, culmina culmine, gens quoque gente.
Omnia lubrica sunt modo publica, nulla teguntur,
Ingenialia vel furialia probra coluntur.
Ah! petulantia militat ebria nocte dieque.
Vox sacra displicet; illicitum licet et libet aeque.
Qui fore vult bonus est miser, est onus, est onerosus;
Qui mala postulat ille deambulat imperiosus.
Iustitiae via nulla manet quia virgo recessit,
Cumque sororibus introeuntibus aethera cessit.
Ius ruit, officit; ars mala proficit, ars mala prodest.
Fraus stat, amor iacet, ordo flet, ars placet, et gula frons est:
Haec praeeuntia certaque nuntia credite finis.
Finis enim venit, orbis honor perit hoste, ruinis,
Seditionibus, illuvionibus, igne, procellis,
Lite, libidine, fraude, gravedine, sanguine, bellis.
Surgite, surgite spemque resumite, spe tremebundi;
Cernite currere regna, labascere culmina mundi.
Ultima tempora, ni sacra littera fallit, aguntur.
Dicta prophetica verbaque coelica perficiuntur.
Fertur ut alea gloria carnea, plena favillae.
Ille minaciter imminet arbiter, arbiter ille.
Censor adest Deus, evigilet reus, est prope Christus.
Quid modo detinet? en ferus imminet Antichristus.
Stirps venit impia, stirps mala, bestia perditionis.
Quo duce sidera coget in infera cauda Draconis.
Imminet impius, est prope filius impietatis,
Imminet imminet et caput obtinet in sibi stratis.
Multiplicabitur et dominabitur hoc dominante,
Mors, tribulatio tantaque passio quanta nec ante.
Iam tuba septima, plaga novissima iam properatur.
Ecce recessio quam tua lectio, Paule, profatur;
Regna labascere, retro recedere Roma videtur,
Nec thronus ipsius aut status ut prius altus habetur.