Latin
Lines 1.663-1.698
Bernard of Cluny, Liber Primus 1.663-698
Not analysed yet
Gens cita pascere viscera viscere carneque carnem,
Qui tumidis satis exiguis datis heu! neque panem.
Est modo Lazarus hic, ibi Tartarus, et gula pridem
Ebria potibus, ebria pastibus ardet ibidem.
Dives obit sine spe, sine nomine dives, (egenus
Nomine Lazarus) unde flet inferus, est modo plenus.
Dives aquam petit, esuriens metit ubera plena;
Gratia fletibus, ebrietatibus est modo poena.
Post sua funera dives ad infera, pauper ad astra.
Qui flet in ulcere gaudet in aethere, flet gula pasta.
Stillula quaeritur et gula plangitur oraque sicca.
Non data stillula. Cur? quia parvula non data mica.
Qui minus haud dedit ad minimum redit ille petendum.
Ad phialas stetit et fluvium petit haud tribuendum.
Gratificans ape vina, dapes dape, vesteque vestes,
Fert sua crimina, fert cruciamina, fert modo pestes.
Flos ruit et decus in Stygium specus, in specus atrum.
Flos quasi flos fuit; enituit, ruit ad cruciatum.
Cui fuerat minus huic Abrahae sinus, huic paradisus;
Cui magis ustio, lacrima, tortio poenaque, risus.
Nunc ubi pallia? Nunc ubi prandia? Nunc ubi coena?
Pallia, prandia sunt fugientia; stat sibi poena.
Purpura transiit escaque finiit; ultio restat.
Restat et acriter, immo perenniter illa molestat.
Flamma, fames, sitis, ultio divitis extat egentis,
Pro grue, pro sue, pro dape, pro lue, pro face ventris.
Grus, lepus, ostrea vel caro taurea, iuncta suillae,
Faxque cupidinis, alea criminis et iocus ille,
Maneque prandia, sero cibaria praeterierunt;
Luce tyrannica nocteque lubrica facta ruerunt.
Ille vir affluus, ille vir efferus illeque multus
Est apud infera, fert ita littera sacra, sepultus.
Aure capescite, mente recondite talia, dites:
Tollite saucia, ferte iacentia, pascite mites,
Hos stipe pascite qui prece divite vos bene pascant,
Ne vel egentia vel sitientia membra labascant.