Latin
Lines 1.699-1.736
Bernard of Cluny, Liber Primus 1.699-736
Not analysed yet
Condite mentibus, edite moribus, edite factis,
Quaeque fides pia clamat, amat via sobrietatis.
Mente reponite, vocibus edite, re date rectum:
Sitis egentibus esca, viantibus atria, tectum.
Vos date vestraque; vult Deus utraque, gaudet utrisque;
Se domino sua pauperibus lucra det bene quisque.
Multa quid astruo? Iam simul instruo vos ego mecum.
Demus egentibus ima gerentibus optima secum.
Qui dedit omnia Christus ad ostia nostra gemiscit;
Indiget, eiulat, ultima postulat, "huc date" dicit.
Nemo dat, indiget. Ergo quid? Exiget ipse negatum.
Tollimus ebria gens, modo gaudia, post cruciatum.
Ecce peculia lucraque grandia condis, Avare,
Nec numerum geris hic, quia pauperis est numerare.
Impia bestia, cernis ad ostia plangere Christum,
Esurientibus et sitientibus hic modo mixtum.
Hinc tibi Lazarus indeque Tartarus, hic fugis illum.
Pasce, fer, aspice, ne reus abiice corde pusillum.
Terrea tu sibi, pauper homo tibi coelica praestat.
Pane Deum dabit; hic obit, hic abit, hic tibi restat.
Terrea gloria, terrea copia plena favillae.
Gloria corruit et status aruit illius ille.
Audiat auribus interioribus, audiat orbis.
Orbis ut orbita vertitur incita turbine mortis;
Praeterit et perit et nebulam gerit orbis amoenum.
Tollitur ocius ipse vel ipsius omne serenum.
Orbis honor levis est, atomus brevis, et breve festum;
Nil dat amabile, nil amat utile, ridet honestum.
Hosteque pectoris hosteque corporis intus et extra,
Horruit aridus, aruit horridus et sua festa.
Orbis amor perit atque suos terit orbis amantes,
Et sua gaudia, gaudia tristia vera putantes.
Evigilabimus an remanebimus in lue mundi,
Quem patet ignibus, alluvionibus, hoste retundi?
Quid vaga, quid rea corda colunt ea quae nihil extant,
Quae breve plaudere, non breve plangere, post breve praestant?
Cur caro proximus ignis et intimus hostis amatur?
Carnis amor perit; est rosa, fex erit; ergo spuatur.