Latin
Lines 1.773-1.808
Bernard of Cluny, Liber Primus 1.773-808
Not analysed yet
Gleba reconditur atque recluditur hospite tumba.
Laus stat imaginis umbraque nominis, immo nec umbra.
Vir subit Aethera, si bene; Tartara, si male gessit.
Corpus humi iacet, ars perit, os tacet, aura recessit.
Fex fit, homo fuit, hunc et amans spuit, horret amatus,
Nosseque denegat, instat ut obtegat ocius artus,
Instat ut efferat, et flet et imperat et parat urnam,
Nec triduum gemit; heu! lacrimam premit ungue diurnam.
Mox feretrum vehit aut feretrum praeit aut subit orans;
Denique planctibus exequialibus it quasi plorans.
Flens it, ovans redit; ut tumulo dedit ossa, recessit;
Cessit amor pius, ut manus illius afflua cessit.
Occidit, occidit hic ubi perdidit aes et amicum
Qui sibi riserat; aeris amans erat, O cor iniquum!
Ille probissimus, ille potissimus, ille vir, ille,
Ille quid est, precor, illius et decor? urna favillae.
Pulcher, amabilis, irreparabilis, unicus, aptus
Instar aquae fluit, e medio fugit illico raptus.
Occidit ut pecus et decor et decus omne repente,
Et calor et color alget, abit dolor inde iuventae.
Cur morulas paro? Cara iacens caro, fex es, humaris,
Esse quod es sinis; in cineres cinis extenuaris.
Quid fluitat cibus et gula potibus undat et escis?
Pasta cibis cibus es caro, vermibus, atque putrescis.
Est tua cernere pallida funere membra vel ora
Funere pallida, sensibus algida, seque minora.
Flava vel aurea, quam per eburnea colla rotabas,
Caesaries iacet, et cor et os tacet, unde tonabas.
Lumina visibus auris et auribus, os caret ore,
Nasus odoribus et cor amoribus, ossa calore.
Ad mala pes citus ac oculus situs in muliere
Collaque lactea, brachia cerea computruere.
Cerea brachia tam specialia quam speciosa,
Membraque lubrica continet unica parvaque fossa.
Candidus antea dens, labra flammea, flos faciei
Et gena lucida sunt modo putrida, pars saniei.