Latin
Lines 1.737-1.772
Bernard of Cluny, Liber Primus 1.737-772
Not analysed yet
O caro candida, post breve foetida plenaque fecis,
Flos modo, mox fimus, et fimus infimus, unde tumescis?
O caro carnea iam, modo glarea, postmodo vermis;
Nunc homo, cras humus, istud enim sumus. Unde superbis?
O caro debilis, O cito labilis, O male mollis,
Quid petis ardua, quid tibi cornua ferrea tollis?
Quid tibi crapula milleque fercula milleque pastus?
Res lue proflua vivaque mortua, cur tibi fastus?
Unde superbia? Fex tua gloria; morte remissa.
Fex tua prandia, fex tua gaudia, fex es et ipsa.
Quid tibi balnea vestis et aurea? Quid tibi venter?
Culta licet caro, semper eris caro, nec caro semper.
Post hominem cinis es, caro desinis esse, putrescis.
Vis tibi quantula sit docet urnula massaque fecis.
O caro lactea, nunc rosa, postea sarcina vilis,
Flos tibi corruet et rosa defluet haec iuvenilis.
Quae modo florida, cras erit horrida plus loquor, horror,
Horror amantibus horror et hostibus, omnibus horror.
Cras eris horrida, cras eris arida, vilis, amara,
Tu modo candida, tu modo florida, tu caro cara.
Tristia replico, defluet illico forma decoris,
Illico defluet, illico corruet, hic nitor oris.
Plurima quid sequor? Illa caro, decor ille peribit,
Haec Venus, hic calor, ars ea seu valor ibit, obibit.
Quid caro labilis aut quid inutilis est homo? Coenum.
Quid, rogo, carnea gloria? Glarea. Quid rosa? Foenum.
Carnea gloria carnis et omnia, carne vigente,
Sunt quasi stantia, deficientia deficiente.
Cur homo nascitur aut puer editur? Ut moriatur.
Exit in aera, sustinet aspera, migrat, humatur.
Glarea labilis, aura volatilis est homo natus.
Mane stat aggere, nec mora, vespere fertur humatus.
Qui modo flos fuit, in spacio ruit unius horae.
Mox rapitur, licet ingenio micet atque decore.
Fit cinis infimus, ille probissimus et preciosus,
Irreparabilis, irrevocabilis, officiosus.