Latin
Lines 1.846-1.881
Bernard of Cluny, Liber Primus 1.846-881
Not analysed yet
Vel metus ingruit aut febris irruit, ex sociali.
Caesus iter secus, inde vir, hinc pecus efflat uterque;
Eius an istius est timor amplius? Eius, aperte.
Non tibi fit metus exanimum pecus aequore prati;
Amplius effera sunt tibi funera fratris humati.
Ossa revisere vel prope pergere nocte timebis,
Cum minime secus exanimum pecus ire pavebis.
Nostra cadavera nostraque funera foetidiora,
Esse relinquitur esseque noscitur, horridiora.
Flatus homo levis atque vapor brevis, ad breve paret;
Paret et enitet; illico delitet, herba fit, aret.
Flens homo nascitur et cito tollitur; efflat, humatur.
Stat breve, mox cadit; est modo, cras abit, hic breve statur.
Turbo levissimus atque brevissimus est homo flatus.
Ipse laboribus, ipse doloribus est generatus.
Hic caput exerit, emicat, interit, est quasi bulla;
Bulla citacius, aura fugacius haud perit ulla.
Est caro terrea terraque carnea, fumus, imago,
Massa putredinis, unda voraginis, immo vorago.
Dum sibi coelitus influit halitus est rosa, floret;
Cum vapor abfuit, illico corruit, est fimus, horret.
Hic homo gignitur ex lue, nascitur ex muliere;
Nuper homo satus est lacrimis datus, hic sibi flere.
Vagit ad ubera, vivit ad aspera, mors vocat, itur.
Qui modo floruit illico corruit et sepelitur.
Illico labitur, illico tollitur, illico transit.
Transit, abit, ruit; hic modicum fuit, hic breve mansit.
Huc cito prodiit, hinc cito transiit, et quasi nunquam
Exstiterit, perit; hic tribulos serit, hic saliuncam.
Hic tribulos petit, hic tribulos metit, hic tribulatur.
Laetitiae favet et flet, amat, pavet, inde gravatur.
Donec homo viget, affluit, indiget, ut rota currit;
Dat, rapit, it, fremit, opprimitur, premit, uritur, urit.
Urit et uritur, angit et angitur; ad mala crescit.
Gaudet honoribus inque laboribus his requiescit.
Crux sibi plurima qui petit infima summa petendo.