Latin
Lines 1.882-1.919
Bernard of Cluny, Liber Primus 1.882-919
Not analysed yet
Ergo tumultuat, obstrepit, aestuat, haec satagendo.
Ut rota vertitur, ut rosa cernitur, et quasi daret.
Dives eget, tremit, altus ovans gemit, affluus aret.
Denique mortibus undique pluribus excruciatum
Urna furens capit, opprimit et rapit, O grave fatum!
Laude superstite, nomine divite, dives habetur;
Urna putredine, patria nomine tota repletur.
Fama fit, est sonus; hic probus, hic bonus, hic fuit ille
Clarus origine, fortis imagine, plenus Achille.
Fama virum dabat ipsaque mox labat aret et ipsa,
Ad breve florida, post breve marcida, scissa, remissa.
Mox ubi transiit, hic homo desiit esse, vocari.
Haud anima calet, haud animal valet ergo probari.
Truncus iners iacet, ille modo tacet; ante tonabat.
Fex iacet horrida, qui rosa florida culmine stabat.
Vita volubilis, immo volatilis est quasi punctum,
Quod geometrica dat tibi fabrica, quam cito sumptum!
Mors via maxima, mors patet ultima linea rerum,
Quo pede testea calcat et aurea; nil sibi serum.
Imminet omnibus, hinc famulantibus, inde tyrannis.
Irruit ocius, unica totius est via carnis.
Socrate doctior, Hercule fortior, a triduana
Febre resolvitur, indeque noscitur omnia vana.
Vanaque vivere vanaque currere, sole sub isto.
Omnia perspice, denique codice scito magistro.
Ecce patentibus ad mala visibus, ad bona caecis,
Igniculus febris est tibi funebris; unde tumescis?
Quid tibi roboris? illius Hectoris, illius ossa,
Quae minus eminet, unica continet arctaque fossa.
Quid tibi grammatis? arida Socratis ossa tenentur.
Vox animae Plato, iusticiae Cato, pulvis habentur.
Quid tibi faminis? illa Demosthenis et Ciceronis
Lingua peraruit, aura superfluit artis et oris.
Quid tibi sanguinis est vel originis? et Fabiorum
Stirps ruit ardua turbaque mortua fluxit eorum.
Te decor extulit, Absalon; abstulit ultio duplex.
Fex caro lactea, redditur aurea caesaries fex.
Quae tibi culmina? quae tibi nomina? quid tibi laudis?