Latin
Lines 1.121-1.156
Bernard of Cluny, Liber Secundus 1.121-156
Not analysed yet
Secula perdita re, lue perdita, praevaluere,
Stando iacentia, falso virentia, marcida vere.
Talia dum loquor, uror et excoquor igne fideli,
Concremor aestibus interioribus et face zeli.
Dum noto turpia, quanta quot impia, quae mala terrae,
Sit licet inscia lingua silentia non queo ferre.
Unde quid ordiar? Unde subaudiar? Eloquar unde?
Unde Deus monet, ipse quod os sonet afflat abunde.
Quid prius insequar? An mala persequar, an bona strata?
Stant mala, ius latet, hinc satirae patet area lata.
Parce, modestia, multa sequentia sunt inhonesta,
Cura tamen mea facta vetat rea, suadet honesta.
Da veniam precor; hic satiram sequor, hic mala sperne,
Indue cor sene; dico malum bene, tu bene cerne.
Perdita crimine secula limine mortis in ipso.
Vociferans fleo, flere dolens eo carmine misso,
O mala secula, quaerere sedula rem, pigra rectum,
Fraus quibus edita, gratia perdita, iusque reiectum.
O mala tempora, quae mala pectora progenuere,
Nulla volentia, pauca valentia recta videre.
Castus amor latet et Veneris patet alta lacuna;
Omne bonum iacet, una Venus placet omnibus una.
Vos, mea lumina, fundite flumina nunc lacrimarum.
Recta perit via, cor grave, mens pia, ploret amarum.
Luxuries viget, ut stipulas liget ignis Averni,
Luxuries calet atque palam valet, edita cerni.
Pax flet, amor gemit, ira stat et fremit, exule recto.
Qua fero lumina laetaque crimina, laxaque specto,
Non ego visibus, immo nec auribus haurio quicquam,
Quid memorabile laude, quid utile re, fore dicam.
Quo libet exeo, cernere lugeo mox inhonesta,
Qua feror obvius, est furor impius, intus et extra.
Nemo libidinis aut vitiaminis effugit exsors.
Qua geminus polus eminet, est dolus, est furor, est mors.
Fraus sedet omnibus incolitur quibus utraque zona.
Omnis in omnibus ad mala partibus est caro prona.