Latin
Lines 1.157-1.194
Bernard of Cluny, Liber Secundus 1.157-194
Not analysed yet
Civica proelia nilque fidelia corda probantur.
Colchica pocula nec minus oscula perfida dantur.
Prava licentia criminis omnia, vult, valet, audet.
Post mala ducitur, in mala labitur, in mala gaudet!
Nomine gens tua, Christe, tibi sua, se dat Averno.
Flenda perennibus, undique fletibus, audio, cerno.
Plausus ad impia, clamor ad ebria post, sed et ante.
Terga sonant mea, facta sedent rea iure labante.
Intrat inania milite moenia rex Babylonis,
Ipseque praesidet, ipsius assidet ala furoris.
Exul origine se patre lumine fit Sedechias;
Prospice, mens, tibi, ne similis sibi crimine fias.
Proh dolor! omnia nunc querimonia sunt rationis,
Nuda tragoedia lacrima propria relligionis.
Secula lubrica possidet unica mortis imago,
Lubrica secula gens replet aemula, prava propago,
(Docta sed inscia) blanda sed impia, sed vitiosa,
Dissociabilis, insatiabilis, ingluviosa.
Gens pia vocibus, impia moribus, ecce creatur,
Gens sibi provida, moribus invida, multiplicatur,
Est mala famine, peior acumine, pessima re gens,
Quae mala digerit, incitat, exerit, in mala vergens.
Gens pia transiit in Sion exiit hanc Babylona.
Nunc Iacob Israel et Lea fit Rachel, ordo corona;
Regnat in aethere, sugit ab ubere Philosophiam,
Iam patriam via, Rachel habet Lea, Martha Mariam.
Ille chorus pius et status illius ivit, obivit;
Vivit in aethere, iam sine funere, credite, vivit.
Gens fuit aurea, quam modo laurea viva coronat,
Salvat adoptio, liberat actio, palma perornat.
Gens pia transiit, impia prodiit, et numerosa,
Vulgus inutile, corpore debile, corde perosa;
Gens sine pectore plurima tempore fervet in isto,
Obvia moribus, obvia legibus, obvia Christo.
Torpet in ordine, gaudet in agmine crescere, crescit,
Fit grege plurima, lucra scit infima, cetera nescit.
Ad mala labilis, ad bona debilis, his ea praefert,
In vitium perit, huic vacat, id gerit, id scit, id effert.