Latin
Cap. 2
Bernardino Telesio, De mari 10
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quòd ad ipsum confluat omnes. id quod &ignis, &aeris uniuersitati euenire Aristoteli uideatur necesse est. Si quidem qui in terra, marive ignis fit, atque aer ad propriam uterque uniuersitatem. at nulla illorum portio ad Terrae, marisve ima deferri inde Aristoteli uideri potest; ut &illorum moles, non quòd illorum partes inde delabantur, &ut illorum omninò principium, sed ut finis, &ad quem ignis, atque aer ubi uis factus confluit omnis, illorum elementum Aristoteli ponendum omninò sit. Ingenitum pręterea, aeternumque, &iuxta propriam uniuersitatem, speciemque id em perpetuò ponens Aristo teles mare, ea nimirum mari tribuens, quae elementorum propria sunt, manifestè aquae ipsum ponit elementum. Mare nec tenuium, dulciumque partium abscessu, nec calidae siccaeque exhalationis commistione crassum factum esse salsumque. Cap. 3. ARE non proptereà crassum esse, salsumque, quòd tenuioribus, dulcioribusque sui partibus à Sole spoliatum sit; satis quidem inde intelligere licet, quod, quae ex illo à Sole educitur tenuitas, in aquam ea rur sus coacta tenuem, dulcemque iterum illi restituitur &cum foenore mehercule; Siquidem, &quae è uaporibus è terra eductis fit aqua, magna ex parte à fluminibus in mare defertur tandem; quod itaque, si (ut dictum est) tenuium dulciumque partium abscessu crassum fiat, salsumque earum accessu iterum tenue fiat, dulceque, &eò Aristoteli etiam magis, quòd semper crassi, salsique aliquid omninò simul extrahi ei uidetur, &in aquam id cogi tenuem, dulcemque: semper, inquit, salsi pars cum dulci attollitur, idque ubi in uaporem abiit potabile fit: nam non in maris aquam illum concrescere, uinum docet, &humores euaporantes, quorum omnium uapores vbi coeunt in aquam crassescunt omnes: ut non modo dulce sui natura, &potabile aquae elementum, minimè pro ptereà salsum fieri queat; quòd dulces eius partes à Sole educuntur, sed salsum sui natura si sit, dulcescat tandem, salsis sui partibus assiduè eductis, &dulcem in aquam actis: At multo, ut uidetur idem priùs, multoque etiam proximiùs, ex aqua manifestum fsit, quae à calore in uapores soluitur; nulla enim illi unquàm à calore quouis, &quouis passa modo crassescere, uel salsa fieri uidetur: sed in uapores agi omnis; nulla interea crassitie, nullaque donata salsedine; quin tenuior assiduè facta, dulciorque: nullis scilicet sui partibus crassa aqua, salsave; sed bene tenuis uniuersa, dulcisque, &exiguum quid à uaporum natura dissidens, maris omninò, uaporumque ueluti media, in eos dum agitur, nihil intereà ulla sui parte crassescere, nec salsescere &iam potest, non eam mo rata caloris actionem, à qua salsa fieri queat: prius nimirum in uapores soluta, quàm is ei indatur calor, à quo salsa fiat; eo itaque aquae uniuersitas, quàm scilicet aqua omni multò tenuiorem, sin plicioremque esse oportet, minùs à Sole crassa, minus etiam salsa fiat: minime igitur tenuium, dulciumque partium abscessu crassum factum esse, salsumque aquae elementum uideri potest.