Latin
Cap. 2
Bernardino Telesio, De mari 9
Unproofread scanNot analysed yet
Tum &aquae molem à qua a deo Terram excedi; &quam eandem iuxta propriam uniuersitatem perpetuò seruari oportere decernit, uel nullam ponat, uel fluuijs eam, lacu busque, qui nullam prorsus Terrae rationem habere uideri possunt, &qui assiduè generari, &uix geniti corrumpi uidentur, assignet, oportet: At uel ipsi ijdem Peripatetici Aristotelem audientes, in ea Terram ab aqua excedi oportere ratione, qua Terrę portionem, quae ex ea sit, aqua exuperare rare apparet; &propterea Terrae decu plam aquam esse oportere ratiocinati, anxiè maris fundum rimantur, &immensum illum sub polis effingunt; ut qui nisi mare aquae elementum ponant, &immensum illius faciant fundum, aquae ele mentum Terra majus ostendere minimè queant: uelint igitur nolint aquae uniuersitatem mare positum Aristoteli fatentur: At alij: &longè ij quidem praestantissimi, mare aquae elementum Aristoteli positum, &necessario ponendum nihil dubitant, Terra longè majus, &in loco circa Terram Aristoteli positum Ipse certè Aristo teles propositam de mari quaestionem absoluens manifestè aquae elementum ponit mare: ex his, inquit, quae posita sunt, constat ma re aquarum principium non esse, sed finem; Aquae nimirum uniuersitatem esse, at non quod aquae ex eo effluant.