Latin
Cap. 4
Bernardino Telesio, De mari 14
Unproofread scanNot analysed yet
Age porrò, quod reliquum est, eius motus, eorumque rationem explicantem audiamus, examinemusque. Quibus motibus, &quam ob causam moueri mare Aristoteli uidetur. Cap. 6. LVERE, inquit, Mare in angustijs uidetur: ubi uidelicet ob ambientem terram è uasto pelago in paruum col ligitur; propterea quòd ultro, citroque sępius libretur: hoc uero in uasto mari perspicuum non est; at si ob ter rae angustias arcto loco contineatur: libramentum, quod in mari exiguum est, magnum illic uideatur necesse est: Id autem quod in tra Herculis columnas continetur, totum terrae concauitatem, &fluminum multitudine fluit: nam Maeotis in Pontum, hic in Aegeum fluit. Quae uerò extra haec maria sunt, hoc minus perspicuè faciunt; illic autem, &propter fluminum multitudinem hoc eueuit (plura enim flumina in Euxinum, &Meotide influunt, quàm in locum eius multiplicem) &propter modicam altitudinem: Mare nanque profundius subinde cernitur; ac Meotide quidem Pontus, hoc uerò Aegeum; Aegeo Siculum, &omnium profundissima Sar doum, ac Tirrenum. Quae autem extra columnas sunt: modicè quidem ob lutum profunda sunt; sed flatibus uacant; quasi mare in concauo locatum sit: quae explicantes Peripateticorum optimi, duplici, inquiunt, motu fluere mare Aristoteli uidetur, uno qui in angustijs, &fretis cernitur, altero, quo à Septentrione ad Austrum uniuersum defluunt maria: &prioris quidem causam ad maris li bramentum refert; quoniam enim inmensa est maris moles, &aequaliter utrinque pendens, non in unam partem magis, quam in aliam declinans, ubi in unam moueri incipit, ponderis aequalitate retractum in alteram partem statim reuertitur: atque ita perpe tuo alternatim. Haec autem maris agitatio in locis apertis, atque in alto euidens non est; fluxumque conspicuum non facit; in angustijs uerò cernitur: ueluti lictoribus, quae in angustum ex uastita te contrahuntur motum adiuuantibus; fluxus posterioris duas affert causas: fluminum uidelicet multitudinem, quae in maria illa Septentrionalia longè plurima, longeque maxima influunt, à qui bus penè expulsa Meotis. Pontusque in Aegeum influunt, &hoc in ea quae consequentur.